| Contigit iam nobis, Nouate, bene componere animum: | 5.39.1.1 |
| aut non sentit iracundiam aut superior est. Videamus | |
| quomodo alienam iram leniamus; nec enim sani esse tan- | |
| tum uolumus, sed sanare. | |
| Primam iram non audebimus oratione mulcere: surda | 2.1 |
| est et amens; dabimus illi spatium. Remedia in remissioni- | |
| bus prosunt; nec oculos tumentis temptamus uim rigentem | |
| mouendo incitaturi, nec cetera uitia dum feruent: initia | |
| morborum quies curat. 'Quantulum' inquis 'prodest reme- | 3.1 |
| dium tuum, si sua sponte desinentem iram placat!' Primum, | |
| ut citius desinat efficit; deinde custodit, ne reccidat; ipsum | |
| quoque impetum, quem non audet lenire, fallet: remouebit | |
| omnia ultionis instrumenta, simulabit iram ut tamquam | 5 |
| adiutor et doloris comes plus auctoritatis in consiliis habeat, | |
| moras nectet et, dum maiorem poenam quaerit, praesentem | |
| differet. Omni arte requiem furori dabit: si uehementior | 4.1 |
| erit, aut pudorem illi cui non resistat incutiet aut metum; | |
| si infirmior, sermones inferet uel gratos uel nouos et cupi- | |
| ditate cognoscendi auocabit. Medicum aiunt, cum regis | |
| filiam curare deberet nec sine ferro posset, dum tumentem | 5 |
| mammam leniter fouet, scalpellum spongea tectum in- | |
| duxisse: repugnasset puella remedio palam admoto, eadem, | |
| quia non expectauit, dolorem tulit. Quaedam non nisi | |
| decepta sanantur. | |
| Alteri dices 'uide ne inimicis iracundia tua uoluptati sit', | 40.1.1 |
| alteri 'uide ne magnitudo animi tui creditumque apud | |
| plerosque robur cadat. [alteri] Indignor mehercules et non | |
| inuenio dolendi modum, sed tempus expectandum est; dabit | |
| poenas. Serua istud in animo tuo: cum potueris, et pro mora | 5 |
| reddes.' Castigare uero irascentem et ultro obirasci incitare | 2.1 |
| est: uarie adgredieris blandeque, nisi forte tanta persona | |
| eris ut possis iram comminuere, quemadmodum fecit diuus | |
| Augustus, cum cenaret apud Vedium Pollionem. Fregerat | |
| unus ex seruis eius crustallinum; rapi eum Vedius iussit ne | 5 |
| uulgari quidem more periturum: murenis obici iubebatur, | |
| quas ingentis in piscina continebat. Quis non hoc illum puta- | |
| ret luxuriae causa facere? saeuitia erat. Euasit e manibus puer | 3.1 |
| et confugit ad Caesaris pedes, nihil aliud petiturus quam ut | |
| aliter periret, ne esca fieret. Motus est nouitate crudelita- | |
| tis Caesar et illum quidem mitti, crustallina autem omnia | |
| coram se frangi iussit conplerique piscinam. Fuit Caesari | 4.1 |
| sic castigandus amicus; bene usus est uiribus suis: 'e | |
| conuiuio rapi homines imperas et noui generis poenis | |
| lancinari? Si calix tuus fractus est, uiscera hominis distra- | |
| hentur? Tantum tibi placebis ut ibi aliquem duci iubeas | 5 |
| ubi Caesar est?' Sic cui tantum potentiae est ut iram | 5.1 |
| ex superiore loco adgredi possit, male tractet, at talem | |
| dumtaxat qualem modo rettuli, feram immanem san- | |
| guinariam, quae iam insanabilis est nisi maius aliquid | |
| extimuit. | 5 |