| In conuiuio quorundam te sales et in dolorem tuum iacta | 5.37.1.1 |
| uerba tetigerunt: uitare uulgares conuictus memento; | |
| solutior est post uinum licentia, quia ne sobriis quidem | |
| pudor est. Iratum uidisti amicum tuum ostiario causidici | 2.1 |
| alicuius aut diuitis quod intrantem summouerat, et ipse pro | |
| illo iratus extremo mancipio fuisti: irasceris ergo catenario | |
| cani? et hic, cum multum latrauit, obiecto cibo mansuescit. | |
| Recede longius et ride! Nunc iste se aliquem putat quod | 3.1 |
| custodit litigatorum turba limen obsessum; nunc ille qui | |
| intra iacet felix fortunatusque est et beati hominis iudi- | |
| cat ac potentis indicium difficilem ianuam: nescit durissi- | |
| mum esse ostium carceris. Praesume animo multa tibi esse | 5 |
| patienda: numquis se hieme algere miratur, numquis in mari | |
| nausiare, in uia concuti? Fortis est animus ad quae prae- | |
| paratus uenit. Minus honorato loco positus irasci coepisti | 4.1 |
| conuiuatori, uocatori, ipsi qui tibi praeferebatur: demens, | |
| quid interest quam lecti premas partem? honestiorem te aut | |
| turpiorem potest facere puluinus? Non aequis quendam | 5.1 |
| oculis uidisti, quia de ingenio tuo male locutus est: recipis | |
| hanc legem? Ergo te Ennius, quo non delectaris, odisset et | |
| Hortensius simultates tibi indiceret et Cicero, si derideres | |
| carmina eius, inimicus esset. Vis tu aequo animo pati can- | 5 |
| didatus suffragia?' | |
| Contumeliam tibi fecit aliquis: numquid maiorem quam | 38.1.1 |
| Diogeni philosopho Stoico, cui de ira cum maxime dis- | |
| serenti adulescens proteruus inspuit? Tulit hoc ille leniter et | |
| sapienter: 'non quidem' inquit 'irascor, sed dubito tamen an | |
| oporteat irasci.' Quanto <Cato> noster melius! qui, cum | 2.1 |
| agenti causam in frontem mediam quantum poterat adtra- | |
| cta pingui saliua inspuisset Lentulus ille patrum nostrorum | |
| memoria factiosus et inpotens, abstersit faciem et 'adfirmabo' | |
| inquit 'omnibus, Lentule, falli eos qui te negant os habere.' | 5 |