| AD AEBUTIUM LIBERALEM | |
| DE BENEFICIIS | |
| LIBER I | |
| Inter multos ac varios errores temere inconsulte- | 1.1.1.1 |
| que viventium nihil propemodum, vir optime Liberalis, | |
| dixerim, * quod beneficia nec dare scimus nec accipere. | |
| Sequitur enim, ut male conlocata male debeantur; de | |
| quibus non redditis sero querimur; ista enim perierunt, | 5 |
| cum darentur. Nec mirum est inter plurima maxima- | 2.1 |
| que vitia nullum esse frequentius quam ingrati animi. | |
| Id evenire ex causis pluribus video. Prima illa est, | |
| quod non eligimus dignos, quibus tribuamus. Sed no- | |
| mina facturi diligenter in patrimonium et vitam debi- | 5 |
| toris inquirimus, semina in solum effetum et sterile | |
| non spargimus: beneficia sine ullo dilectu magis proi- | |
| cimus quam damus. Nec facile dixerim, utrum turpius | 3.1 |
| sit infitiari an repetere beneficium; id enim genus huius | |
| crediti est, ex quo tantum recipiendum sit, quantum | |
| ultro refertur; decoquere vero foedissimum ob hoc | |
| ipsum, quia non opus est ad liberandam fidem facul- | 5 |
| tatibus sed animo; reddit enim beneficium, qui debet. | |
| Sed cum sit in ipsis crimen, qui ne confessione quidem | 4.1 |
| grati sunt, in nobis quoque est. Multos experimur | |
| ingratos, plures facimus, quia alias graves exprobratores | |
| exactoresque sumus, alias leves et quos paulo post | |
| muneris sui paeniteat, alias queruli et minima momenta | 5 |
| calumniantes; gratiam omnem corrumpimus non tantum | |
| postquam dedimus beneficia, sed dum damus. Quis | 5.1 |
| nostrum contentus fuit aut leviter rogari aut semel? | |
| quis non, cum aliquid a se peti suspicatus est, frontem | |
| adduxit, voltum avertit, occupationes simulavit, longis | |
| sermonibus et de industria non invenientibus exitum | 5 |
| occasionem petendi abstulit et variis artibus necessitates | |
| properantes elusit, in angusto vero conprensus aut | 6.1 |
| distulit, id est timide negavit, aut promisit, sed diffi- | |
| culter, sed subductis superciliis, sed malignis et vix | |
| exeuntibus verbis? Nemo autem libenter debet, quod | 7.1 |
| non accepit, sed expressit. Gratus adversus eum esse | |
| quisquam potest, qui beneficium aut superbe abiecit | |
| aut iratus inpegit aut fatigatus, ut molestia careret, | |
| dedit? Errat, si quis sperat responsurum sibi, quem | 5 |
| dilatione lassavit, expectatione torsit. Eodem animo | 8.1 |
| beneficium debetur, quo datur, et ideo non est necle- | |
| genter dandum—sibi enim quisque debet, quod a | |
| nesciente accepit—; ne tarde quidem, quia, cum omni | |
| in officio magni aestimetur dantis voluntas, qui tarde | 5 |
| fecit, diu noluit; utique non contumeliose: nam cum | |
| ita natura conparatum sit, ut altius iniuriae quam | |
| merita descendant et illa cito defluant, has tenax me- | |
| moria custodiat, quid expectat, qui offendit, dum obli- | |
| gat? Satis adversus illum gratus est, si quis beneficio | 10 |
| eius ignoscit. Non est autem, quod tardiores faciat | 9.1 |
| ad bene merendum turba ingratorum. Nam primum, | |
| ut dixi, nos illam augemus; deinde ne deos quidem | |
| inmortales ab hac tam effusa nec cess<ante benign>itate | |
| sacrilegi neclegentesque eorum deterrent: utuntur na- | 5 |
| tura sua et cuncta interque illa ipsos munerum suorum | |
| malos interpretes iuvant. Hos sequamur duces, quan- | |
| tum humana inbecillitas patitur; demus beneficia, non | |
| feneremus. Dignus est decipi, qui de recipiendo cogi- | |
| tavit, cum daret. 'At male cessit.' Et liberi et con- | 10.1 |
| iuges spem fefellerunt, tamen et educamus et ducimus, | |
| adeoque adversus experimenta pertinaces sumus, ut | |
| bella victi et naufragi maria repetamus. Quanto magis | |
| permanere in dandis beneficiis decet! quae si quis | 5 |
| non dat, quia non recepit, dedit, ut reciperet, bonam- | |
| que ingratorum facit causam, quibus turpe est non | |
| reddere, si licet. Quam multi indigni luce sunt! tamen | 11.1 |
| dies oritur. Quam multi, quod nati sunt, queruntur! | |
| tamen natura subolem novam gignit ipsosque, qui non | |
| fuisse mallent, esse patitur. Hoc et magni animi et | 12.1 |
| boni proprium est, non fructum beneficiorum sequi, | |
| sed ipsa et post malos quoque bonum quaerere. Quid | |
| magnifici erat multis prodesse, si nemo deciperet? | |
| nunc est virtus dare beneficia non utique reditura, | 5 |
| quorum a viro egregio statim fructus perceptus est. | |
| Adeo quidem ista res fugare nos et pigriores ad rem | 13.1 |
| pulcherrimam facere non debet, ut, si spes mihi prae- | |
| cidatur gratum hominem reperiendi, malim non recipere | |
| beneficia quam non dare, quia, qui non dat, vitium | |
| ingrati antecedit. Dicam, quod sentio: qui beneficium | 5 |
| non reddit, magis peccat; qui non dat, citius. | |
| Beneficia in volgus cum largiri institueris, | 2.1.1 |
| Perdenda sunt multa, ut semel ponas bene. | |
| In priore versu utrumque reprehendas; nam nec in | |
| volgum effundenda sunt, et nullius rei, minime bene- | |
| ficiorum, honesta largitio est; quibus si detraxeris | 5 |
| iudicium, desinunt esse beneficia, in aliud quodlibet | |
| incident nomen. Sequens sensus mirificus est, qui uno | 2.1 |
| bene posito beneficio multorum amissorum damna so- | |
| latur. Vide, oro te, ne hoc et verius sit et magnitu- | |
| dini bene facientis aptius, ut illum hortemur ad danda, | |
| etiam si nullum bene positurus est. Illud enim falsum | 5 |
| est 'perdenda sunt multa'; nullum perit, quia, qui | |
| perdit, conputaverat. Beneficiorum simplex ratio est: | 3.1 |
| tantum erogatur; si redit aliquid, lucrum est, si non | |
| redit, damnum non est. Ego illud dedi, ut darem. | |
| Nemo beneficia in calendario scribit nec avarus exactor | |
| ad horam et diem appellat. Numquam illa vir bonus | 5 |
| cogitat nisi admonitus a reddente; alioqui in formam | |
| crediti transeunt. Turpis feneratio est beneficium ex- | |
| pensum ferre. Qualiscumque priorum eventus est, per- | 4.1 |
| severa in alios conferre; melius apud ingratos iacebunt, | |
| quos aut pudor aut occasio aut imitatio aliquando | |
| gratos poterit efficere. Ne cessaveris, opus tuum perage | |
| et partes boni viri exequere. Alium re, alium fide, | 5 |
| alium gratia, alium consilio, alium praeceptis salubribus | |
| adiuva. Officia etiam ferae sentiunt, nec ullum tam | 5.1 |
| inmansuetum animal est, quod non cura mitiget et in | |
| amorem sui vertat. Leonum ora a magistris inpune | |
| tractantur, elephantorum feritatem usque in servile | |
| obsequium demeretur cibus; adeo etiam, quae extra | 5 |
| intellectum atque aestimationem beneficii posita sunt, | |
| adsiduitas tamen meriti pertinacis evincit. Ingratus | |
| est adversus unum beneficium? adversus alterum non | |
| erit; duorum oblitus est? tertium etiam in eorum, | |
| quae exciderunt, memoriam reducet. | 10 |