| Is perdet beneficia, qui cito se perdidisse credit; | 1.3.1.1 |
| at qui instat et onerat priora sequentibus, etiam ex | |
| duro et inmemori pectore gratiam extundit. Non aude- | |
| bit adversus multa oculos adtollere; quocumque se | |
| convertit memoriam suam fugiens, ibi te videat: bene- | 5 |
| ficiis illum tuis cinge. Quorum quae vis quaeve pro- | 2.1 |
| prietas sit, dicam, si prius illa, quae ad rem non per- | |
| tinent, transilire mihi permiseris, quare tres Gratiae | |
| et quare sorores sint, et quare manibus inplexis, et | |
| quare ridentes <et iuvenes> et virgines solutaque ac per- | 5 |
| lucida veste. Alii quidem videri volunt unam esse, | 3.1 |
| quae det beneficium, alteram, quae accipiat, tertiam, | |
| quae reddat; alii tria beneficorum esse genera, pro- | |
| merentium, reddentium, simul accipientium reddentium- | |
| que. Sed utrumlibet ex istis iudica verum: quid ista | 4.1 |
| nos scientia iuvat? Quid ille consertis manibus in se | |
| redeuntium chorus? Ob hoc, quia ordo beneficii per | |
| manus transeuntis nihilo minus ad dantem revertitur | |
| et totius speciem perdit, si usquam interruptus est, | 5 |
| pulcherrimus, si cohaeret et vices servat. In eo est | |
| aliqua tamen maioris dignatio, sicut promerentium. | |
| Voltus hilari sunt, quales solent esse, qui dant vel | 5.1 |
| accipiunt beneficia; iuvenes, quia non debet benefi- | |
| ciorum memoria senescere; virgines, quia incorrupta | |
| sunt et sincera et omnibus sancta; in quibus nihil | |
| esse adligati decet nec adstricti: solutis itaque tunicis | 5 |
| utuntur; perlucidis autem, quia beneficia conspici volunt. | |
| Sit aliquis usque eo Graecis emancipatus, ut haec | 6.1 |
| dicat necessaria; nemo tamen erit, qui etiam illud ad | |
| rem iudicet pertinere, quae nomina illis Hesiodus in- | |
| posuerit. Aglaien maximam natu adpellavit, mediam | |
| Euphrosynen, tertiam Thaliam. Horum nominum inter- | 5 |
| pretationem, prout cuique visum est, deflectit et ad | |
| rationem aliquam conatur perducere, cum Hesiodus | |
| puellis suis, quod voluit, nomen inposuerit. Itaque | 7.1 |
| Homerus uni mutavit, Pasithean adpellavit et in matri- | |
| monium promisit, ut scias non esse illas virgines | |
| Vestales. Inveniam alium poetam, apud quem prae- | |
| cingantur et spissis aut Phryxianis prodeant. Ergo | 5 |
| et Mercurius una stat, non quia beneficia ratio con- | |
| mendat vel oratio, sed quia pictori ita visum est. | |
| Chrysippus quoque, penes quem subtile illud acumen | 8.1 |
| est et in imam penetrans veritatem, qui rei agendae | |
| causa loquitur et verbis non ultra, quam ad intellectum | |
| satis est, utitur, totum librum suum his ineptiis replet, | |
| ita ut de ipso officio dandi, accipiendi, reddendi bene- | 5 |
| ficii pauca admodum dicat; nec his fabulas, sed haec | |
| fabulis inserit. Nam praeter ista, quae Hecaton tran- | 9.1 |
| scribit, tres Chrysippus Gratias ait Iovis et Eurynomes | |
| filias esse, aetate autem minores quam Horas, sed | |
| meliuscula facie et ideo Veneri datas comites. Matris | |
| quoque nomen ad rem iudicat pertinere: Eurynomen | 5 |
| enim dictam, quia late patentis patrimonii sit beneficia | |
| dividere; tamquam matri post filias soleat nomen in- | |
| poni aut poetae vera nomina reddant. Quemadmodum | 10.1 |
| nomenclatori memoriae loco audacia est et, cuicumque | |
| nomen non potest reddere, inponit, ita poetae non | |
| putant ad rem pertinere verum dicere, sed aut necessi- | |
| tate coacti aut decore corrupti id quemque vocari | 5 |
| iubent, quod belle facit ad versum. Nec illis fraudi | |
| est, si aliud in censum detulerunt; proximus enim | |
| poeta suum illas ferre nomen iubet. Hoc ut scias ita | |
| esse, ecce Thalia, de qua cum maxime agitur, apud | |
| Hesiodum Charis est, apud Homerum Musa. | 10 |