| Sed ne faciam, quod reprehendo, omnia ista, quae | 1.4.1.1 |
| ita extra rem sunt, ut ne circa rem quidem sint, relin- | |
| quam. Tu modo nos tuere, si quis mihi obiciet, quod | |
| Chrysippum in ordinem coegerim, magnum mehercules | |
| virum, sed tamen Graecum, cuius acumen nimis tenue | 5 |
| retunditur et in se saepe replicatur; etiam cum agere | |
| aliquid videtur, pungit, non perforat. Hic vero quod | 2.1 |
| acumen est? De beneficiis dicendum est et ordinanda | |
| res, quae maxime humanam societatem adligat; danda | |
| lex vitae, ne sub specie benignitatis inconsulta facilitas | |
| placeat, ne liberalitatem, quam nec deesse oportet nec | 5 |
| superfluere, haec ipsa observatio restringat, dum tem- | |
| perat; docendi sunt <libenter dare>, libenter accipere, | 3.1 |
| libenter reddere et magnum ipsis certamen proponere, | |
| eos, quibus obligati sunt, re animoque non tantum | |
| aequare sed vincere, quia, qui referre gratiam debet, | |
| numquam consequitur, nisi praecessit; hi docendi sunt | 5 |
| nihil inputare, illi plus debere. Ad hanc honestissimam | 4.1 |
| contentionem beneficiis beneficia vincendi sic nos ad- | |
| hortatur Chrysippus, ut dicat verendum esse, ne, quia | |
| Charites Iovis filiae sunt, parum se grate gerere sacri- | |
| legium sit et tam bellis puellis fiat iniuria. Tu me | 5.1 |
| aliquid eorum doce, per quae beneficentior gratiorque | |
| adversus bene merentes fiam, per quae obligantium | |
| obligatorumque animi certent, ut, qui praestiterunt, | |
| obliviscantur, pertinax sit memoria debentium. Istae | 5 |
| vero ineptiae poetis relinquantur, quibus aures oblectare | |
| propositum est et dulcem fabulam nectere. At qui | 6.1 |
| ingenia sanare et fidem in rebus humanis retinere, | |
| memoriam officiorum ingerere animis volunt, serio | |
| loquantur et magnis viribus agant; nisi forte existimas | |
| levi ac fabuloso sermone et anilibus argumentis pro- | 5 |
| hiberi posse rem perniciosissimam, beneficiorum novas | |
| tabulas. |