| Sed quemadmodum supervacua transcurram, ita | 1.5.1.1 |
| exponam necesse est hoc primum nobis esse discendum, | |
| quid accepto beneficio debeamus. Debere enim se <ait> | |
| alius pecuniam, quam accepit, alius consulatum, alius | |
| sacerdotium, alius provinciam. Ista autem sunt meri- | 2.1 |
| torum signa, non merita. Non potest beneficium manu | |
| tangi: res animo geritur. Multum interest inter mate- | |
| riam beneficii et beneficium; itaque nec aurum nec | |
| argentum nec quicquam eorum, quae pro maximis ac- | 5 |
| cipiuntur, beneficium est, sed ipsa tribuentis voluntas. | |
| Inperiti autem id, quod oculis incurrit et quod traditur | |
| possideturque, solum notant, cum contra illud, quod | |
| in re carum atque pretiosum <est, parvi pendunt>. Haec, | 3.1 |
| quae tenemus, quae aspicimus, in quibus cupiditas | |
| nostra haeret, caduca sunt, auferre nobis et fortuna et | |
| iniuria potest; beneficium etiam amisso eo, per quod | |
| datum est, durat; est enim recte factum, quod inritum | 5 |
| nulla vis efficit. Amicum a piratis redemi, hunc alius | 4.1 |
| hostis excepit et in carcerem condidit: non beneficium, | |
| sed usum beneficii mei sustulit. Ex naufragio alicui | |
| raptos vel ex incendio liberos reddidi, hos vel morbus | |
| vel aliqua fortuita iniuria eripuit: manet etiam sine | 5 |
| illis, quod in illis datum est. Omnia itaque, quae | 5.1 |
| falsum beneficii nomen usurpant, ministeria sunt, per | |
| quae se voluntas amica explicat. Hoc in aliis quoque | |
| rebus evenit, ut aliubi sit species rei, aliubi ipsa res. | |
| Imperator aliquem torquibus, murali et civica donat: | 6.1 |
| quid habet per se corona pretiosum? quid praetexta? | |
| quid fasces? quid tribunal et currus? Nihil horum | |
| honor est, sed honoris insigne. Sic non est beneficium | |
| id, quod sub oculos venit, sed beneficii vestigium | 5 |
| et nota. |