| Quid est ergo beneficium? Benevola actio tribuens | 1.6.1.1 |
| gaudium capiensque tribuendo in id, quod facit, prona | |
| et sponte sua parata. Itaque non, quid fiat aut quid | |
| detur, refert, sed qua mente, quia beneficium non in | |
| eo, quod fit aut datur, consistit, sed in ipso dantis aut | 5 |
| facientis animo. Magnum autem esse inter ista dis- | 2.1 |
| crimen vel ex hoc intellegas licet, quod beneficium | |
| utique bonum est, id autem, quod fit aut datur, nec | |
| bonum nec malum est. Animus est, qui parva extollit, | |
| sordida inlustrat, magna et in pretio habita dehonestat; | 5 |
| ipsa, quae adpetuntur, neutram naturam habent, nec | |
| boni nec mali: refert, quo illa rector inpellat, a quo | |
| forma rebus datur. Non est beneficium ipsum, quod | 3.1 |
| numeratur aut traditur, sicut ne in victimis quidem, | |
| licet opimae sint auroque praefulgeant, deorum est | |
| honor sed <in> recta ac pia voluntate venerantium. Ita- | |
| que boni etiam farre ac fitilla religiosi sunt; mali | 5 |
| rursus non effugiunt inpietatem, quamvis aras sanguine | |
| multo cruentaverint. | |
| Si beneficia in rebus, non in ipsa bene faciendi | 7.1.1 |
| voluntate consisterent, eo maiora essent, quo maiora | |
| sunt, quae accipimus. Id autem falsum est; non num- | |
| quam enim magis nos obligat, qui dedit parva magni- | |
| fice, qui 'regum aequavit opes animo', qui exiguum | 5 |
| tribuit sed libenter, qui paupertatis suae oblitus est, | |
| dum meam respicit, qui non voluntatem tantum iu- | |
| vandi habuit sed cupiditatem, qui accipere se putavit | |
| beneficium, cum daret, qui dedit tamquam <non> recep- | |
| turus, recepit, tamquam non dedisset, qui occasionem, | 10 |
| qua prodesset, et occupavit et quaesiit. Contra in- | 2.1 |
| grata sunt, ut dixi, licet re ac specie magna videantur, | |
| quae danti aut extorquentur aut excidunt, multoque | |
| gratius venit, quod facili quam quod plena manu datur. | |
| Exiguum est, quod in me contulit, sed amplius non | 3.1 |
| potuit; at hic quod dedit, magnum est, sed dubitavit, | |
| sed distulit, sed, cum daret, gemuit, sed superbe dedit, | |
| sed circumtulit et placere non ei, cui praestabat, voluit; | |
| ambitioni dedit, non mihi. | 5 |