| Socrati cum multa pro suis quisque facultatibus | 1.8.1.1 |
| offerrent, Aeschines, pauper auditor: 'Nihil' inquit 'dig- | |
| num te, quod dare tibi possim, invenio et hoc uno | |
| modo pauperem esse me sentio. Itaque dono tibi, quod | |
| unum habeo, me ipsum. Hoc munus rogo, qualecum- | 5 |
| que est, boni consulas cogitesque alios, cum multum | |
| tibi darent, plus sibi reliquisse.' Cui Socrates: 'Quidni | 2.1 |
| tu' inquit 'magnum munus mihi dederis, nisi forte te | |
| parvo aestimas? Habebo itaque curae, ut te meliorem | |
| tibi reddam, quam accepi.' Vicit Aeschines hoc munere | |
| Alcibiadis parem divitiis animum et omnem iuvenum | 5 |
| opulentorum munificentiam. | |
| Vides, quomodo animus inveniat liberalitatis ma- | 9.1.1 |
| teriam etiam inter angustias? Videtur mihi dixisse: | |
| 'Nihil egisti, fortuna, quod me pauperem esse voluisti; | |
| expediam dignum nihilo minus huic viro munus, et | |
| quia de tuo non possum, de meo dabo.' Neque est, | 5 |
| quod existimes illum vilem sibi fuisse: pretium se sui | |
| fecit. Ingeniosus adulescens invenit, quemadmodum | |
| Socraten sibi daret. Non quanta quaeque sint, sed a | |
| quali profecta, prospiciendum. * | |
| Callidus non difficilem aditum praebuit inmodica | 2.1 |
| cupientibus spesque inprobas nihil re adiuturus verbis | |
| fovit; at peior opinio, si lingua asper, voltu gravis | |
| cum invidia fortunam suam explicuit. Colunt enim | |
| detestanturque felicem et, si potuerint, eadem facturi | 5 |
| odere facientem. * | |
| Coniugibus alienis ne clam quidem sed aperte | 3.1 |
| ludibrio habitis suas aliis permisere. Rusticus, in- | |
| humanus ac mali moris et inter matronas abominandus | |
| convicio est, si quis coniugem suam in sella prostare | |
| vetuit et vulgo admissis inspectoribus vehi perspicuam | 5 |
| undique. Si quis nulla se amica fecit insignem nec | 4.1 |
| alienae uxori annuum praestat, hunc matronae humilem | |
| et sordidae libidinis et ancillariolum vocant. Inde de- | |
| centissimum sponsaliorum genus est adulterium et in | |
| consensu viduitas caelibatusque: nemo uxorem duxit, | 5 |
| nisi qui abduxit. Iam rapta spargere, sparsa fera et | 5.1 |
| acri avaritia recolligere certant, nihil pensi habere, | |
| paupertatem alienam contemnere, suam <magis> quam | |
| ullum aliud vereri malum, pacem iniuriis perturbare, | |
| inbecilliores vi ac metu premere. Nam provincias spo- | 5 |
| liari et nummarium tribunal audita utrimque licitatione | |
| alteri addici non mirum, quoniam, quae emeris, vendere | |
| gentium ius est. |