| Nihil aeque amarum quam diu pendere; aequiore | 2.5.1.1 |
| quidam animo ferunt praecidi spem suam quam trahi. | |
| Plerisque autem hoc vitium est ambitione prava diffe- | |
| rendi promissa, ne minor sit rogantium turba, quales | |
| regiae potentiae ministri sunt, quos delectat superbiae | 5 |
| suae longum spectaculum, minusque se iudicant posse, | |
| nisi diu multumque singulis, quid possint, ostenderint. | |
| Nihil confestim, nihil semel faciunt; iniuriae illorum | |
| praecipites, lenta beneficia sunt. Quare verissimum | 2.1 |
| existima, quod ille comicus dixit: | |
| Quid? tu non intellegis | |
| tantum te gratiae demere, quantum morae adicis? | |
| Inde illae voces, quas ingenuus dolor exprimit: 'Fac, | 5 |
| si quid facis' et: 'Nihil tanti est; malo mihi iam | |
| neges.' Ubi in taedium adductus animus incipit bene- | |
| ficium odisse, dum expectat, potest ob id gratus esse? | |
| Quemadmodum acerbissima crudelitas est, quae trahit | 3.1 |
| poenam, et misericordiae genus est cito occidere, quia | |
| tormentum ultimum finem sui secum adfert, quod ante- | |
| cedit tempus, maxima venturi supplicii pars est, ita | |
| maior est muneris gratia, quo minus diu pependit. Est | 5 |
| enim etiam bonarum rerum sollicita expectatio, et cum | |
| plurima beneficia remedium alicuius rei adferant, qui | |
| aut diutius torqueri patitur, quem protinus potest | |
| liberare, aut tardius gaudere, beneficio suo manus adfert. | |
| Omnis benignitas properat, et proprium est libenter | 4.1 |
| facientis cito facere; qui tarde et diem de die extrahens | |
| profuit, non ex animo fecit. Ita duas res maximas | |
| perdidit, et tempus et argumentum amicae voluntatis; | |
| tarde velle nolentis est. | 5 |