| Ingentia quorundam beneficia silentium aut lo- | 2.3.1.1 |
| quendi tarditas imitata gravitatem et tristitiam corrupit, | |
| cum promitterent voltu negantium; quanto melius ad- | |
| icere bona verba rebus bonis et praedicatione humana | |
| benignaque conmendare, quae praestes! Ut ille se | 2.1 |
| castiget, quod tardior in rogando fuit, adicias licet | |
| familiarem querellam: 'Irascor tibi, quod, cum aliquid | |
| desiderasses, non olim scire me voluisti, quod tam | |
| diligenter rogasti, quod quemquam adhibuisti. Ego | 5 |
| vero gratulor mihi, quod experiri animum meum libuit; | |
| postea, quidquid desiderabis, tuo iure exiges; semel | |
| rusticitati tuae ignoscitur.' Sic efficies, ut animum | 3.1 |
| tuum pluris aestimet quam illud, quidquid est, ad quod | |
| petendum venerat. Tunc est summa virtus tribuentis, | |
| tunc benignitas, ubi ille, qui discessit, dicet sibi: | |
| 'Magnum hodie lucrum feci; malo, quod illum talem | 5 |
| inveni, quam si multiplicatum hoc ad me, de quo | |
| loquebar, alia via pervenisset; huic eius animo num- | |
| quam parem gratiam referam.' | |
| At plerique sunt, qui beneficia asperitate verborum | 4.1.1 |
| et supercilio in odium adducunt eo sermone usi, ea | |
| superbia, ut inpetrasse paeniteat. Aliae deinde post | |
| rem promissam secuntur morae; nihil autem est acer- | |
| bius, quam ubi quoque, <quod> inpetrasti, rogandum est. | 5 |
| Repraesentanda sunt beneficia, quae a quibusdam acci- | 2.1 |
| pere difficilius est quam inpetrare. Hic rogandus est, | |
| ut admoneat, ille, ut consummet; sic unum munus per | |
| multorum manus teritur, ex quo gratiae minimum apud | |
| promittentem remanet, quia auctori detrahit, quisquis | 5 |
| post illum rogandus est. Hoc itaque curae hebebis, | 3.1 |
| si grate aestimari, quae praestabis, voles, ut beneficia | |
| tua inlibata, ut integra ad eos, quibus promissa sunt, | |
| perveniant, sine ulla, quod aiunt, deductione. Nemo | |
| illa intercipiat, nemo detineat; nemo in eo, quod datu- | 5 |
| rus es, gratiam suam facere potest, ut non tuam | |
| minuat. |