| LIBER II | |
| Inspiciamus, Liberalis virorum optime, id quod ex | 2.1.1.1 |
| priori parte adhuc superest, quemadmodum dandum sit | |
| beneficium; cuius rei expeditissimam videor monstra- | |
| turus viam: sic demus, quomodo vellemus accipere. | |
| Ante omnia libenter, cito, sine ulla dubitatione; in- | 2.1 |
| gratum est beneficium, quod diu inter dantis manus | |
| haesit, quod quis aegre dimittere visus est et sic | |
| dare, tamquam sibi eriperet. Etiam si quid intervenit | |
| morae, evitemus omni modo, ne deliberasse videamur; | 5 |
| proximus est a negante, qui dubitavit, nullamque iniit | |
| gratiam. Nam cum in beneficio iucundissima sit tri- | |
| buentis voluntas, quia nolentem se tribuisse ipsa cunc- | |
| tatione testatus est, non dedit sed adversus ducentem | |
| male retinuit; multi autem sunt, quos liberales facit | 10 |
| frontis infirmitas. Gratissima sunt beneficia parata, | 3.1 |
| facilia, occurrentia, ubi nulla mora fuit nisi in acci- | |
| pientis verecundia. Optimum est antecedere desiderium | |
| cuiusque, proximum sequi; illud melius, occupare ante | |
| quam rogemur, quia, cum homini probo ad rogandum | 5 |
| os concurrat et subfundatur rubor, qui hoc tormentum | |
| remittit, multiplicat munus suum. Non tulit gratis, | 4.1 |
| qui, cum rogasset, accepit, quoniam quidem, ut maio- | |
| ribus nostris gravissimis viris visum est, nulla res | |
| carius constat, quam quae precibus empta est. Vota | |
| homines parcius facerent, si palam facienda essent; | 5 |
| adeo etiam deos, quibus honestissime supplicamus, tacite | |
| malumus et intra nosmet ipsos precari. | |
| Molestum verbum est, onerosum, demisso voltu | 2.1.1 |
| dicendum, rogo. Huius facienda est gratia amico et | |
| quemcumque amicum sis promerendo facturus; pro- | |
| peret licet, sero beneficium dedit, qui roganti dedit. | |
| Ideo divinanda cuiusque voluntas et, cum intellecta est, | 5 |
| necessitate gravissima rogandi liberanda est; illud bene- | |
| ficium iucundum victurum in animo scias, quod obviam | |
| venit. Si non contigit praevenire, plura rogantis verba | 2.1 |
| intercidamus; ne rogati videamur sed certiores facti, | |
| statim promittamus facturosque nos, etiam ante quam | |
| interpellemur, ipsa festinatione adprobemus. Quemad- | |
| modum in aegris opportunitas cibi salutaris est et | 5 |
| aqua tempestive data remedii locum optinuit, ita, quam- | |
| vis leve et volgare beneficium est, si praesto fuit, si | |
| proximam quamque horam non perdidit, multum sibi | |
| adicit gratiamque pretiosi sed lenti et diu cogitati | |
| muneris vincit. Qui tam parate facit, non est dubium, | 10 |
| quin libenter faciat; itaque laetus facit et induit sibi | |
| animi sui voltum. |