| Ad propositum nunc revertamur. Beneficium qui | 1.14.1.1 |
| quibuslibet dat, nulli gratum dat; nemo se stabularii | |
| aut cauponis hospitem iudicat nec convivam dantis | |
| epulum, ubi dici potest: 'Quid enim in me contulit? | |
| Nempe hoc, quod et in illum vix bene notum sibi et in | 5 |
| illum etiam inimicum ac turpissimum hominem. Num- | |
| quid enim me dignum iudicavit? morbo suo morem | |
| gessit.' Quod voles gratum esse, rarum effice: quis | |
| patitur sibi inputari <volgaria>? Nemo haec ita inter- | 2.1 |
| pretetur, tamquam reducam liberalitatem et frenis artio- | |
| ribus reprimam; illa vero, in quantum libet, exeat, sed | |
| eat, non erret. Licet ita largiri, ut unusquisque, etiam | |
| si cum multis accepit, in populo se esse non putet. | 5 |
| Nemo non habeat aliquam familiarem notam, per quam | 3.1 |
| speret se propius admissum; dicat: 'Accepi idem, quod | |
| ille, sed ultro. Accepi, quod ille, sed ego intra breve | |
| tempus, cum ille diu meruisset. Sunt, qui idem habeant, | |
| sed non eisdem verbis datum, non eadem comitate tri- | 5 |
| buentis. Ille accepit, cum rogasset; ego non rogaram. | |
| Ille accepit, sed facile redditurus, sed cuius senectus | |
| et libera orbitas magna promittebat; mihi plus dedit, | |
| quamvis idem dederit, quia sine spe recipiendi dedit.' | |
| Quemadmodum meretrix ita inter multos se dividet, | 4.1 |
| ut nemo non aliquod signum familiaris animi ferat, | |
| ita, qui beneficia sua amabilia esse vult, excogitet, | |
| quomodo et multi obligentur et tamen singuli habeant | |
| aliquid, quo se ceteris praeferant. | 5 |
| Ego vero beneficiis non obicio moras; quo plura | 15.1.1 |
| maioraque fuerint, plus adferent laudis. At sit iudi- | |
| cium; neque enim cordi esse cuiquam possunt forte ac | |
| temere data. Quare si quis existimat nos, cum ista | 2.1 |
| praecipimus, benignitatis fines introrsus referre et illi | |
| minus laxum limitem aperire, ne perperam monitiones | |
| nostras exaudit. Quam enim virtutem magis veneramur? | |
| cui magis stimulos addimus? quibusve tam convenit | 5 |
| haec adhortatio quam nobis societatem generis humani | |
| sancientibus? Quid ergo est? Cum sit nulla honesta | 3.1 |
| vis animi, etiam si a recta voluntate incepit, nisi quam | |
| virtutem modus fecit, veto liberalitatem nepotari. Tunc | |
| iuvat accepisse beneficium et supinis quidem manibus, | |
| ubi illud ratio ad dignos perducit, non quolibet casus | 5 |
| et consilii indigens inpetus defert; quod ostentare libet | |
| et inscribere sibi. Beneficia tu vocas, quorum auctorem | 4.1 |
| fateri pudet? At illa quanto gratiora sunt quantoque | |
| in partem interiorem animi numquam exitura descen- | |
| dunt, cum delectant cogitantem magis a quo, quam | |
| quid acceperis? Crispus Passienus solebat dicere quo- | 5.1 |
| rundam se iudicium malle quam beneficium, quorundam | |
| beneficium malle quam iudicium, et subiciebat exempla: | |
| 'Malo' aiebat 'divi Augusti iudicium, malo Claudii | |
| beneficium.' Ego vero nullius puto expetendum esse | 6.1 |
| beneficium, cuius vile iudicium est. Quid ergo? non | |
| erat accipiendum a Claudio, quod dabatur? Erat, sed | |
| sicut a fortuna, quam scires posse statim malam fieri. | |
| Quid ista inter se mixta dividimus? Non est bene- | 5 |
| ficium, cui deest pars optima, datum esse iudicio; alio- | |
| qui pecunia ingens, si non ratione nec recta voluntate | |
| donata est, non magis beneficium est quam thesaurus. | |
| Multa sunt autem, quae oportet accipere nec debere. |