| Si arbitrium dandi penes nos est, praecipue man- | 1.12.1.1 |
| sura quaeremus, ut quam minime mortale munus sit. | |
| Pauci enim sunt tam grati, ut, quid acceperint, etiam | |
| si non vident, cogitent. Ingratos quoque memoria cum | |
| ipso munere incurrit, ubi ante oculos est et oblivisci | 5 |
| sui non sinit, sed auctorem suum ingerit et inculcat. | |
| Eo quidem magis duratura quaeramus, quia numquam | |
| admonere debemus; ipsa res evanescentem memoriam | |
| excitet. Libentius donabo argentum factum quam signa- | 2.1 |
| tum; libentius statuas quam vestem et quod usus bre- | |
| vis deterat. Apud paucos post rem manet gratia; plu- | |
| res sunt, apud quos non diutius in animo sunt donata, | |
| quam in usu. Ego, si fieri potest, consumi munus | 5 |
| meum nolo; extet, haereat amico meo, convivat. Nemo | 3.1 |
| tam stultus est, ut monendus sit, ne cui gladiatores | |
| aut venationem iam munere edito mittat et vestimenta | |
| aestiva bruma, hiberna solstitio. Sit in beneficio sen- | |
| sus communis; tempus, locum observet, personas, quia | 5 |
| momentis quaedam grata et ingrata sunt. Quanto ac- | |
| ceptius est, si id damus, quod quis non habet, quam | |
| cuius copia abundat? quod diu quaerit nec invenit, | |
| quam quod ubique visurus est? Munera non tam | 4.1 |
| pretiosa quam rara et exquisita sint, quae etiam apud | |
| divitem sibi locum faciant, sicut gregalia quoque poma | |
| et post paucos dies itura in fastidium delectant, si | |
| provenere maturius. Illa quoque non erunt sine honore, | 5 |
| quae aut nemo illis alius dedit aut nos nulli alii. | |
| Alexandro Macedoni, cum victor Orientis animos | 13.1.1 |
| supra humana tolleret, Corinthii per legatos gratulati | |
| sunt et civitate illum sua donaverunt. Cum risisset | |
| hoc Alexander officii genus, unus ex legatis: 'Nulli' | |
| inquit 'civitatem umquam dedimus alii quam tibi et | 5 |
| Herculi.' Libens accepti non dilutum honorem et lega- | 2.1 |
| tos invitatione aliaque humanitate prosecutus cogitavit, | |
| non qui sibi civitatem darent, sed cui dedissent; et | |
| homo gloriae deditus, cuius nec naturam nec modum | |
| noverat, Herculis Liberique vestigia sequens ac ne ibi | 5 |
| quidem resistens, ubi illa defecerant, ad socium honoris | |
| sui respexit a dantibus, tamquam caelum, quod mente | |
| vanissima conplectebatur, teneret, quia Herculi aequa- | |
| batur. Quid enim illi simile habebat vesanus adulescens, | 3.1 |
| cui pro virtute erat felix temeritas? Hercules nihil | |
| sibi vicit; orbem terrarum transivit non concupiscendo, | |
| sed iudicando, quid vinceret, malorum hostis, bonorum | |
| vindex, terrarum marisque pacator; at hic a pueritia | 5 |
| latro gentiumque vastator, tam hostium pernicies quam | |
| amicorum, qui summum bonum duceret terrori esse | |
| cunctis mortalibus, oblitus non ferocissima tantum, sed | |
| ignavissima quoque animalia timeri ob malum virus. |