| Sequitur, ut dicamus, quae beneficia danda sint | 1.11.1.1 |
| et quemadmodum. Primum demus necessaria, deinde | |
| utilia, deinde iocunda, utique mansura. Incipiendum | |
| est autem a necessariis; aliter enim ad animum per- | |
| venit, quod vitam continet, aliter, quod exornat aut | 5 |
| instruit. Potest in eo aliquis fastidiosus esse aesti- | |
| mator, quo facile cariturus est, de quo dicere licet: | |
| 'Recipe, non desidero; meo contentus sum.' Interim | |
| non reddere tantum libet, quod acceperis, sed abicere. | |
| Ex his, quae necessaria sunt, quaedam primum optinent | 2.1 |
| locum, sine quibus non possumus vivere, quaedam | |
| secundum, sine quibus non debemus, quaedam tertium, | |
| sine quibus nolumus. Prima huius notae sunt: hostium | 3.1 |
| manibus eripi et tyrannicae irae et proscriptioni et | |
| aliis periculis, quae varia et incerta humanam vitam | |
| obsident. Quidquid horum discusserimus, quo maius | |
| ac terribilius erit, hoc maiorem inibimus gratiam; | 5 |
| subit enim cogitatio, quantis sint liberati malis, et | |
| lenocinium est muneris antecedens metus. Nec tamen | |
| ideo debemus tardius quemquam servare, quam possu- | |
| mus, ut muneri nostro timor inponat pondus. Proxima | 4.1 |
| ab his sunt, sine quibus possumus quidem vivere, sed | |
| ut mors potior sit, tamquam libertas et pudicitia et | |
| mens bona. Post haec habebimus coniunctione ac | |
| sanguine usuque et consuetudine longa cara, ut liberos, | 5 |
| coniuges, penates, cetera, quae usque eo animus sibi | |
| adplicuit, ut ab illis quam vita divelli gravius existimet. | |
| Subsecuntur utilia, quorum varia et lata materia est; | 5.1 |
| hic erit pecunia non superfluens sed ad sanum modum | |
| habendi parata; hic erit honor et processus ad altiora | |
| tendentium; nec enim utilius quicquam est quam sibi | |
| utilem fieri. Iam cetera ex abundanti veniunt delicatos | 5 |
| factura; in his sequemur, ut opportunitate grata sint, | |
| ut non volgaria, quaeque aut pauci habuerint aut pauci | |
| intra hanc aetatem aut hoc modo, quae, etiam si natura | |
| pretiosa non sunt, tempore aut loco fiant. Videamus, | 6.1 |
| quid oblatum maxime voluptati futurum sit, quid fre- | |
| quenter occursurum habenti, ut totiens nobiscum quo- | |
| tiens cum illo sit; utique cavebimus, ne munera super- | |
| vacua mittamus, ut feminae aut seni arma venatoria, | 5 |
| ut rustico libros, ut studiis ac litteris dedito retia. | |
| Aeque ex contrario circumspiciemus, ne, dum grata | |
| mittere volumus, suum cuique morbum exprobratura | |
| mittamus, sicut ebrioso vina et valetudinario medica- | |
| menta. Maledictum enim incipit esse, non munus, in | 10 |
| quo vitium accipientis adgnoscitur. |