| Quanto illa melior via, qua servatur illi species | 7.31.1.1 |
| amicitiae et, si reverti ad sanitatem velit, etiam ami- | |
| citia! Vincit malos pertinax bonitas, nec quisquam | |
| tam duri infestique adversus diligenda animi est, ut | |
| etiam <in> iniuria bonos non amet, quibus hoc quoque | 5 |
| coepit debere, quod inpune non solvit. Ad illa itaque | 2.1 |
| cogitationes tuas flecte: 'Non est relata mihi gratia; | |
| quid faciam? quod di, omnium rerum optimi auctores, | |
| qui beneficia ignoranti dare incipiunt, ingratis per- | |
| severant. Alius illis obicit neclegentiam nostri, alius | 3.1 |
| iniquitatem; alius illos extra mundum suum proicit | |
| et ignavos hebetesque sine luce, sine ullo opere de- | |
| stituit; alius solem, cui debemus, quod inter laborem | |
| quietemque tempus divisimus, quod non tenebris mersi | 5 |
| confusionem aeternae noctis effugimus, qui annum | |
| cursu suo temperat et corpora alit, sata evocat, per- | |
| coquit fructus, saxum aliquod aut fortuitorum ignium | |
| globum et quidvis potius quam deum adpellat. Nihilo | 4.1 |
| minus tamen more optimorum parentium, qui male- | |
| dictis suorum infantium adrident, non cessant di bene- | |
| ficia congerere de beneficiorum auctore dubitantibus, | |
| sed aequali tenore bona sua per gentes populosque | 5 |
| distribuunt; unam potentiam, prodesse, sortiti spargunt | |
| oportunis imbribus terras, maria flatu movent, siderum | |
| cursu notant tempora, hiemes aestatesque interventu | |
| lenioris spiritus molliunt, errorem labentium animarum | |
| placidi ac propitii ferunt. Imitemur illos; demus, etiam | 5.1 |
| si multa in inritum data sunt; demus nihilo minus | |
| aliis, demus ipsis, apud quos facta iactura est. Nemi- | |
| nem ad excitandas domos ruina deterruit, et, cum | |
| penates ignis absumpsit, fundamenta tepente adhuc | 5 |
| area ponimus et urbes haustas saepius eidem solo | |
| credimus; adeo ad bonas spes pertinax animus est. | |
| Terra marique humana opera cessarent, nisi male tem- | |
| ptata <re>temptare libuisset. Ingratus est: non mihi | 32.1.1 |
| fecit iniuriam, sed sibi; ego beneficio meo, cum darem, | |
| usus sum. Nec ideo pigrius dabo, sed diligentius; | |
| quod in hoc perdidi, ab aliis recipiam. Sed huic ipsi | |
| beneficium dabo iterum et tamquam bonus agricola | 5 |
| cura cultuque sterilitatem soli vincam; perit mihi | |
| beneficium, iste hominibus. Non est magni animi | |
| beneficium dare et perdere; hoc est magni animi per- | |
| dere et dare.' |