| 'Perdidi beneficium.' Numquid, quae consecra- | 7.29.1.1 |
| vimus, perdidisse nos dicimus? inter consecrata bene- | |
| ficium est, etiam si male respondit, bene conlatum. | |
| Non est ille, qualem speravimus; simus nos, quales | |
| fuimus, ei dissimiles. Damnum non tunc factum: | 5 |
| adparuit; ingratus non sine nostro pudore protrahitur, | |
| quoniam quidem querella amissi beneficii <non> bene | |
| dati signum est. Quantum possumus, causam eius | 2.1 |
| apud nos agamus: 'Fortasse non potuit, fortasse igno- | |
| ravit, fortasse facturus est.' Quaedam nomina bona | |
| lentus et sapiens creditor fecit, qui sustinuit ac mora | |
| fovit. Idem nobis faciundum est; nutriamus fidem | 5 |
| languidam. | |
| 'Perdidi beneficium.' Stulte non nosti detrimenti | 30.1.1 |
| tui tempora; perdidisti, sed cum dares; nunc palam | |
| factum est. Etiam in his, quae videntur in perdito, | |
| moderatio plurimum profuit; ut corporum ita animo- | |
| rum molliter vitia tractanda sunt. Saepe, quod ex- | 5 |
| plicari pertinacia <potuit, violentia> trahentis abruptum | |
| est. Quid opus est maledictis? quid querellis? quid | |
| insectatione? quare illum liberas? quare dimittis? si | |
| ingratus est, iam nihil debet. Quae ratio est ex- | 2.1 |
| acerbare eum, in quem magna contuleris, ut ex amico | |
| dubio fiat non dubius inimicus et patrocinium sibi | |
| nostra infamia quaerat, nec dicere: 'Nescio quid est, | |
| quod eum, cui tantum debuit, ferre non potuit; subest | 5 |
| aliquid'? Nemo non superioris dignitatem querendo, | |
| etiam si non inquinavit, adspersit: nec quisquam fingere | |
| contentus est levia, cum magnitudine mendacii fidem | |
| quaerat. |