| Si tibi vitae nostrae vera imago succurret, <videre> | 7.27.1.1 |
| videberis tibi captae cum maxime civitatis faciem, in | |
| qua omisso pudoris rectique respectu vires in concilio | |
| sunt velut signo ad permiscenda omnia dato. Non | |
| igni, non ferro abstinetur; soluta legibus scelera sunt; | 5 |
| ne religio quidem, quae inter arma hostilia supplices | |
| texit, ullum inpedimentum est ruentium in praedam. | |
| Hic ex privato, hic ex publico, hic ex profano, hic ex | 2.1 |
| sacro rapit; hic effringit, hic transilit; hic non con- | |
| tentus angusto itinere ipsa, quibus arcetur, evertit et | |
| in lucrum ruina venit; hic sine caede populatur, hic | |
| spolia cruenta manu gestat; nemo non fert aliquid ex | 5 |
| altero. In hac aviditate generis humani o ne tu nimis | |
| fortunae communis oblitus es, qui quaeris inter rapientes | |
| referentem! Si indignaris ingratos esse, indignare luxu- | 3.1 |
| riosos, indignare avaros, indignare inpudicos, indignare | |
| aegros deformes, senes pallidos. Est istuc grave vitium, | |
| est intolerabile et quod dissociet homines, quod con- | |
| cordiam, qua inbecillitas nostra fulcitur, scindat ac | 5 |
| dissupet, sed usque eo volgare est, ut illud ne qui | |
| queritur quidem effugerit. | |
| Cogita tecum, an, quibuscumque debuisti, gra- | 28.1.1 |
| tiam rettuleris, an nullum umquam apud te perierit | |
| officium, an omnium te beneficiorum memoria comite- | |
| tur. Videbis, quae puero data sunt, ante adulescentiam | |
| elapsa, quae in iuvenem conlata sunt, non perdurasse | 5 |
| in senectutem. Quaedam perdidimus, quaedam pro- | |
| iecimus, quaedam e conspectu nostro paulatim exierunt, | |
| a quibusdam oculos avertimus. Ut excusem tibi in- | 2.1 |
| becillitatem, inprimis vas fragile est memoria et rerum | |
| turbae non sufficit; necesse est, quantum recipit, emittat | |
| et antiquissima recentissimis obruat. Sic factum est, | |
| ut minima apud te nutricis esset auctoritas, quia | 5 |
| beneficium eius longius aetas sequens posuit; sic factum | |
| est, ut praeceptoris tibi non esset ulla veneratio; sic | |
| evenit, ut circa consularia occupato comitia aut sacer- | |
| dotiorum candidato quaesturae suffragator excideret. | |
| Fortasse vitium, de quo quereris, si te diligenter ex- | 3.1 |
| cusseris, in sinu invenies. Inique publico crimini | |
| irasceris, stulte tuo: ut absolvaris, ignosce. Meliorem | |
| illum facies ferendo, utique peiorem exprobrando. Non | |
| est, quod frontem eius indures; sine, si quid est pu- | 5 |
| doris residui, servet. Saepe dubiam verecundiam vox | |
| conviciantis clarior rupit. Nemo id esse, quod iam | |
| videtur, timet; deprenso pudor demitur. |