| 'Sed nihil' inquit 'proficimus; dissimulat, obli- | 7.26.1.1 |
| tus est: quid facere debeam?' Quaeris rem maxime | |
| necessariam et in qua hanc materiam consummari decet, | |
| quemadmodum ingrati ferendi sint. Placido animo, | |
| mansueto, magno. Numquam te tam inhumanus et | 2.1 |
| inmemor et ingratus offendat, ut non tamen dedisse | |
| delectet; numquam in has voces iniuria inpellat: 'Vellem, | |
| non fecissem.' Beneficii tui tibi etiam infelicitas pla- | |
| ceat; semper illum paenitebit, si te ne nunc quidem | 5 |
| paenitet. Non est, quod indigneris, tamquam aliquid | |
| novi acciderit; magis mirari deberes, si non accidisset. | |
| Alium labor, alium inpensa deterret, alium periculum, | 3.1 |
| alium turpis verecundia, ne, dum reddit, fateatur acce- | |
| pisse, alium ignorantia officii, alium pigritia, alium | |
| occupatio. Adspice, quemadmodum inmensae hominum | |
| cupiditates hient semper et poscant; non miraberis | 5 |
| ibi neminem reddere, ubi nemo satis accipit. Quis | 4.1 |
| est istorum tam firmae mentis ac solidae, ut tuto | |
| apud eum beneficia deponas? Alius libidine insanit, | |
| alius abdomini servit; alius lucri totus est, cuius sum- | |
| mam, non vias, spectat; alius invidia laborat, alius | 5 |
| caeca ambitione et in gladios inruente. Adice tor- | |
| porem mentis ac senium et contraria huic inquieti | |
| pectoris agitationem tumultusque perpetuos; adice aesti- | |
| mationem sui nimiam et tumorem, ob quae contem- | |
| nendus est, insolentem. Quid contumaciam <dicam> in | 10 |
| perversa nitentium, quid levitatem semper aliquo tran- | |
| silientem? Hoc accedat temeritas praeceps et num- | 5.1 |
| quam fidele consilium daturus timor et mille errores, | |
| quibus volvimur: audacia timidissimorum, discordia | |
| familiarissimorum et, publicum malum, incertissimis | |
| fidere, fastidire possessa, quae consequi posse spes non | 5 |
| fuit. Inter adfectus inquietissimos rem quietissimam, | |
| fidem, quaeris? |