| Socrates amicis audientibus: 'Emissem' inquit | 7.24.1.1 |
| 'pallium, si nummos haberem.' Neminem poposcit, | |
| omnes admonuit. A quo acciperet, ambitus fuit; quidni | |
| esset? quantulum enim erat, quod Socrates accipiebat? | |
| at multum erat eum fuisse, a quo Socrates acciperet. | 5 |
| Num illos castigare mollius potuit? 'Emissem' inquit | 2.1 |
| 'pallium, si nummos haberem.' Post hoc quisquis | |
| properaverit, sero dat; iam Socrati defuit. Propter | |
| acerbos exactores repetere prohibemus, non, ut num- | |
| quam fiat, sed ut parce. | 5 |
| Aristippus aliquando delectatus unguento: 'Male' | 25.1.1 |
| inquit 'istis effeminatis eveniat, qui rem tam bellam | |
| infamaverunt.' Item dicendum est: 'Male istis in- | |
| probis et inportunis beneficiorum suorum quadriplato- | |
| ribus eveniat, qui tam bellam rem, admonitionem inter | 5 |
| amicos, sustulerunt.' Ego tamen utar hoc iure amicitiae | |
| et beneficium ab eo repetam, a quo petissem, qui | |
| alterius beneficii loco accepturus est potuisse reddere. | |
| Numquam ne querens quidem dicam: | 2.1 |
| 'Eiectum litore, egentem | |
| excepi et regni demens in parte locavi.' | |
| Non est ista admonitio, convicium est; hoc est in | |
| odium beneficia perducere, hoc est efficere, ut ingratum | 5 |
| esse aut liceat aut iuvet. Satis abundeque est sub- | |
| missis et familiaribus verbis memoriam revocare: | |
| 'Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam | |
| dulce meum.' | |
| Ille in vicem dicat: 'Quidni merueris? eiectum litore, | 10 |
| egentem excepisti.' |