Hic locus fabulam poscit. Pythagoricus quidam 7.21.1.1
emerat a sutore phaecasia, rem magnam, non prae-
sentibus nummis. Post aliquot dies venit ad tabernam
redditurus et, cum clusam diu pulsaret, fuit, qui diceret:
'Quid perdis operam? sutor ille, quem quaeris, elatus, 5
conbustus est; quod nobis fortasse molestum est, qui
in aeternum nostros amittimus, tibi minime, qui scis
futurum, ut renascatur', iocatus in Pythagoricum. At 2.1
philosophus noster tres aut quattuor denarios non in-
vita manu domum rettulit subinde concutiens; deinde,
cum reprehendisset hanc suam non reddendi tacitam
voluptatem, intellegens adrisisse illud lucellum sibi 5
redit ad eandem tabernam et ait: 'Ille tibi vivit;
redde, quod debes.' Deinde per clostrum, qua se con-
missura laxaverat, quattuor denarios in tabernam in-
seruit ac misit poenas a se exigens inprobae cupiditatis,
ne alieno adsuesceret. 10
  Quod debes, quaere, cui reddas, et, si nemo poscet, 22.1.1
ipse te adpella; malus an bonus sit, ad te non per-
tinet; redde et accusa. Oblitus es, quemadmodum inter
vos officia divisa sint: illi oblivio imperata est, tibi
meminisse mandavimus. Errat tamen, si quis existimat, 5
cum dicimus eum, qui beneficium dedit, oblivisci opor-
tere, excutere nos illi memoriam rei praesertim hone-
stissimae; quaedam praecipimus ultra modum, ut ad
verum et suum redeant. Cum dicimus: 'meminisse non 2.1
debet', hoc volumus intellegi: 'praedicare non debet
nec iactare nec gravis esse'. Quidam enim beneficium,
quod dederunt, omnibus circulis narrant; hoc sobrii
locuntur, hoc ebrii non continent, hoc ignotis ingerunt, 5
hoc amicis conmittunt; ut haec nimia et exprobratrix
memoria subsideret, oblivisci eum, qui dedit, iussimus
et plus imperando, quam praestari poterat, silentium
suasimus. Quotiens parum fiduciae est in iis, quibus 23.1.1
imperes, amplius exigendum est, quam sat est, ut prae-
stetur, quantum sat est. In hoc omnis hyperbole
extenditur, ut ad verum mendacio veniat. Itaque
ille, cum dixit: 5
    'Qui candore nives anteirent, cursibus auras',
quod non poterat fieri, dixit, ut crederetur, quantum
plurimum posset. Et qui dixit:
    'His inmobilior scopulis, violentior amne',
ne hoc quidem se persuasurum putavit aliquem tam 10
inmobilem esse quam scopulum. Numquam tantum 2.1
sperat hyperbole, quantum audet, sed incredibilia ad-
firmat, ut ad credibilia perveniat. Cum dicimus: 'Qui
beneficium dedit, obliviscatur', hoc dicimus: 'similis sit
oblito; memoria eius non adpareat nec incurrat'. Cum 3.1
dicimus beneficium repeti non oportere, non ex toto
repetitionem tollimus; saepe enim opus est malis ex-
actore, etiam bonis admonitione. Quid ergo? occasio-
nem ignoranti non ostendam? necessitates illi meas 5
non detegam? quare nescisse se aut mentiatur aut
doleat? Interveniat aliquando admonitio, sed vere-
cunda, quae non poscat nec in ius vocet.