| Sed quamvis hoc ita sit et ex eo tempore omnia | 7.20.1.1 |
| mihi in illum libera sint, ex quo corrumpendo fas | |
| omne, ut nihil in eum nefas esset, effecerit, illum mihi | |
| servandum modum credam, ut, si beneficium illi meum | |
| neque vires maiores daturum est in exitium commune | 5 |
| nec confirmaturum, quas habet, id autem erit, quod | |
| illi reddi sine pernicie publica possit, reddam. Servabo | 2.1 |
| filium eius infantem; quid hoc beneficium obest cui- | |
| quam eorum, quos crudelitas eius lacerat? pecuniam, | |
| quae satellitem stipendio teneat, non subministrabo. | |
| Si marmora et vestes desideraverit, nihil oberit cui- | 5 |
| quam id, quo luxuria eius instruitur; militem et arma | |
| non suggeram. Si pro magno petet munere artifices | 3.1 |
| scenae et scorta et quae feritatem eius emolliant, libens | |
| offeram. Cui triremes et aeratas non mitterem, lusorias | |
| et cubiculatas et alia ludibria regum in mari lasci- | |
| vientium mittam. Et si ex toto desperata eius sanitas | 5 |
| fuerit, eadem manu beneficium omnibus dabo, illi | |
| reddam; quoniam ingeniis talibus exitus remedium est | |
| optimumque est abire ei, qui ad se numquam rediturus | |
| est. Sed haec rara nequitia est semper portenti loco | 4.1 |
| habita, sicut hiatus terrae et e cavernis maris ignium | |
| eruptio; itaque ab illa recedamus, de iis loquamur | |
| vitiis, quae detestamur sine horrore. Huic homini | 5.1 |
| malo, quem invenire in quolibet foro possum, quem | |
| singuli timent, reddam beneficium, quod accepi. Non | |
| oportet mihi nequitiam eius prodesse; quod meum non | |
| est, redeat ad dominum. Bonus sit an malus, quid | 5 |
| <differt>? diligenter istud excuterem, si non redderem, | |
| sed darem. |