| 'Reddere est' inquit 'accepturo tradidisse. Quid | 7.19.1.1 |
| enim? si cui vinum debeas et hoc ille te infundere | |
| reticulo iubeat aut cribro, reddidisse te dices? aut red- | |
| dere voles, quod, dum redditur, inter duos pereat?' | |
| Reddere est id, quod debeas, ei, cuius est, volenti dare. | 2.1 |
| Hoc unum mihi praestandum est; ut quidem habeat, | |
| quod a me accepit, iam ulterioris est curae; non tute- | |
| lam illi, sed fidem debeo, multoque satius est illum | |
| non habere, quam me non reddere. Et creditori statim | 3.1 |
| in macellum laturo, quod acceperit, reddam; etiam, si | |
| mihi adulteram, cui numerem, delegaverit, solvam; et, | |
| si nummos, quos accipiet, in sinum suum discinctus | |
| infundet, dabo. Reddendum enim mihi est, non ser- | 5 |
| vandum, cum reddidero, ac tuendum; beneficii accepti, | |
| non redditi, custodiam debeo. Dum apud me est, sal- | |
| vum sit; ceterum, licet accipientis manibus effluat, | |
| dandum est reposcenti. Reddam bono, cum expediet, | |
| malo, cum petet. | 10 |
| 'Tale' inquit 'illi beneficium, quale accepisti, non | 4.1 |
| potes reddere; accepisti enim a sapiente, stulto reddis.' | |
| Non; reddo illi, quale nunc potest recipere, nec per | |
| me fit, quod deterius id, quod accepi, reddam, sed per | |
| illum, cui, si ad sapientiam redierit, reddam, quale | 5 |
| <accepi>, dum in malis est, reddam, quale ab illo potest | |
| accipi. 'Quid? si' inquit 'non tantum malus factus | 5.1 |
| est, sed ferus, sed inmanis, qualis Apollodorus aut | |
| Phalaris, et huic beneficium, quod acceperas, reddes?' | |
| Mutationem sapientis tantam natura non patitur. Non | |
| in pessima ab optimis lapsus necesse est etiam in | 5 |
| malo vestigia boni teneat; numquam tantum virtus | |
| extinguitur, ut non certiores animo notas inprimat, | |
| quam ut illas eradat ulla mutatio. Ferae inter nos | 6.1 |
| educatae si in silvas eruperunt, aliquid mansuetudinis | |
| pristinae retinent tantumque a placidissimis absunt, | |
| quantum a veris feris et numquam humanam manum | |
| passis. Nemo in summam nequitiam incidit, qui um- | 5 |
| quam haesit sapientiae; altius infectus est, quam ut | |
| ex toto elui et transire in colorem malum possit. | |
| Deinde interrogo, utrum iste ferus sit animo tantum, | 7.1 |
| an et in perniciem publicam excurrat? Proposuisti | |
| enim mihi Phalarim et <alterum> tyrannum, quorum si | |
| naturam habet intra se malus, quidni ego isti benefi- | |
| cium suum reddam, ne quid mihi cum illo iuris sit | 5 |
| amplius? Si vero sanguine humano non tantum gaudet, | 8.1 |
| sed pascitur, sed et suppliciis omnium aetatium cru- | |
| delitatem insatiabilem exercet nec ira sed aviditate | |
| quadam saeviendi furit, si in ore parentium liberos | |
| iugulat, si non contentus simplici morte distorquet nec | 5 |
| urit solum perituros, sed excoquit, si arx eius cruore | |
| semper recenti madet, parum est huic beneficium non | |
| reddere. Quidquid erat, quo mihi cohaereret, intercisa | |
| iuris humani societas abscidit. Si praestitisset quidem | 9.1 |
| aliquid mihi, sed arma patriae meae inferret, quidquid | |
| meruerat, perdidisset, et referre illi gratiam scelus | |
| haberetur; si non patriam meam inpugnat, sed suae | |
| gravis est et sepositus a mea gente suam exagitat, | 5 |
| abscindit, nihilo minus illum tanta pravitas animi, | |
| etiam si non inimicum, invisum mihi efficit, priorque | |
| mihi ac potior eius officii ratio est, quod humano | |
| generi, quam quod uni homini debeo. |