| Ideoque hanc quaestionem non est quod ad te | 7.16.5.1 |
| iudices pertinere, an, quod beneficium quis a sapiente | |
| accepit, reddere debeat, si ille desiit esse sapiens et in | |
| malum versus est. Redderes enim et depositum, quod | |
| a sapiente accepisses, etiam malo, redderes creditum: | 5 |
| quid est, cur non et beneficium? quia mutatus est, ille | |
| te mutet? Quid? si quid a sano accepisses, aegro non | 6.1 |
| redderes, cum plus semper inbecillo amico debeamus? | |
| Et hic aeger est animo: adiuvetur, feratur; stultitia | |
| morbus est animi. | |
| Distinguendum hoc, quo magis intellegatur, existi- | 17.1.1 |
| mo. Duo sunt beneficia: unum, quod dare nisi sapiens | |
| sapienti non potest; hoc est absolutum et verum bene- | |
| ficium; alterum volgare, plebeium, cuius inter nos in- | |
| peritos commercium est. De hoc non est dubium, | 2.1 |
| quin illi, qualiscumque est, debeam reddere, sive ho- | |
| micida sive fur sive adulter evasit. Habent scelera | |
| leges suas; melius istos iudex quam ingratus emendat; | |
| nemo te malum, quia est, faciat. Malo beneficium | 5 |
| proiciam, bono reddam, huic, quia debeo, illi, ne | |
| debeam. | |
| De altero beneficii genere dubitatur, quod si acci- | 18.1.1 |
| pere non potui nisi sapiens, ne reddere quidem nisi | |
| sapienti possum. 'Puta enim me reddere: ille non | |
| potest recipere, non est iam huius rei capax, scientiam | |
| utendi perdidit. Quid, si me remittere manco pilam | 5 |
| iubeas? stultum est dare alicui, quod accipere non | |
| possit.' Ut respondere ab ultimo incipiam: non dabo | 2.1 |
| ulli, quod accipere non poterit; reddam, etiam si reci- | |
| pere non poterit. Obligare enim non possum nisi | |
| accipientem; liberari tantum, si reddidi, possum. Ille | |
| uti illo non poterit? Viderit; penes illum erit culpa, | 5 |
| non penes me. |