| 'Duas' inquit 'res ille tibi praestitit, voluntatem | 7.15.3.1 |
| et rem; tu quoque illi duas debes.' Merito istud | |
| diceres ei, qui tibi reddidit voluntatem otiosam, huic | |
| vero, qui et vult et conatur et nihil intemptatum | |
| relinquit, id non potes dicere; utrumque enim prae- | 5 |
| stat, quantum in se est. Deinde non semper nu- | 4.1 |
| mero numerus aequandus est, aliquando una res pro | |
| duabus valet; itaque in locum rei succedit tam pro- | |
| pensa voluntas et cupida reddendi. Quod si animus | |
| sine re ad referendam gratiam non valet, nemo ad- | 5 |
| versus deos gratus est, in quos voluntas sola confertur. | |
| 'Dis' inquit 'nihil aliud praestare possumus.' Sed | 5.1 |
| si huic quoque, cui referre gratiam debeo, nihil aliud | |
| praestare possum, quid est, quare non eo adversus | |
| hominem gratus sim, quo nihil amplius in deos confero? | |
| Si tamen quaeris, quid sentiam, et vis signare | 16.1.1 |
| responsum, hic beneficium recepisse se iudicet, ille se | |
| sciat non reddidisse; hic illum dimittat, ille se teneat; | |
| hic dicat: 'habeo', ille respondeat: 'debeo'. In omni | 2.1 |
| quaestione propositum sit nobis bonum publicum; | |
| praecludendae sunt excusationes ingratis, ad quas re- | |
| fugere non possint et sub quibus infitiationem suam | |
| tegere. 'Omnia feci.' Fac etiamnunc. Quid? tu tam | 3.1 |
| inprudentes iudicas maiores nostros fuisse, ut non in- | |
| tellegerent iniquissimum esse eodem loco haberi eum, | |
| qui pecuniam, quam a creditore acceperat, libidine aut | |
| alea absumpsit, et eum, qui incendio aut latrocinio aut | 5 |
| aliquo casu tristiore aliena cum suis perdidit? Nullam | |
| excusationem receperunt, ut homines scirent fidem uti- | |
| que praestandam; satius enim erat a paucis etiam | |
| iustam excusationem non accipi quam ab omnibus | |
| aliquam temptari. Omnia fecisti, ut redderes; hoc illi | 4.1 |
| satis sit, tibi parum. Nam quemadmodum ille, si | |
| enixam et sedulam operam transire pro inrita patitur, | |
| cui gratia referatur, indignus est, ita tu ingratus es, | |
| nisi ei, qui voluntatem bonam in solutum accipit, eo | 5 |
| libentius debes, quia dimitteris. Non rapias hoc nec | |
| testeris; occasiones reddendi nihilo minus quaeras. | |
| Redde illi, quia repetit, huic, quia remittit; illi, quia | |
| <bonus est>, huic, quia malus. |