'Dic' inquit 'mihi: si reddidisset beneficium, dice-
|
7.14.6.1
|
res illum gratiam rettulisse; eodem ergo loco est, qui
|
|
reddidit et qui non reddidit?' Contra nunc illud pone:
|
|
si oblitus esset accepti beneficii, si ne temptasset qui-
|
|
dem gratus esse, negares illum gratiam rettulisse; at
|
5
|
hic se diebus noctibusque lassavit et omnibus aliis
|
|
renuntiavit officiis huic uni inminens et operatus, ne
|
|
qua se fugeret occasio; eodem ergo loco erunt ille,
|
|
qui curam referendae gratiae abiecit, et hic, qui num-
|
|
quam ab illa recessit? Iniquus es, si rem a me exigis,
|
10
|
cum videas animum non defuisse.
|
|
Ad summam puta, cum captus esses, me pecuniam
|
15.1.1
|
mutuatum rebus meis in securitatem creditoris obpo-
|
|
sitis navigasse hieme tam saeva per infesta latrociniis
|
|
litora, emensum, quidquid periculorum adferre potest
|
|
etiam pacatum mare; peragratis omnibus solitudinibus,
|
5
|
cum, quos nemo <non> fugiebat, ego quaererem, tandem
|
|
ad piratas perveni; iam te alius redemerat: negabis
|
|
me gratiam rettulisse? etiamne, si in illa navigatione
|
|
pecuniam, quam saluti tuae contraxeram, naufragus
|
|
perdidi, etiamne, si <in> vincula, quae detrahere tibi
|
10
|
volui, ipse incidi, negabis me rettulisse gratiam? At
|
2.1
|
mehercules Athenienses Harmodium et Aristogitonem
|
|
tyrannicidas vocant, et Mucio manus in hostili ara re-
|
|
licta instar occisi Porsinae fuit, et semper contra for-
|
|
tunam luctata virtus etiam citra effectum propositi
|
5
|
operis enituit. Plus praestitit, qui fugientes occasiones
|
|
secutus est et alia atque alia captavit, per quae referre
|
|
gratiam posset, quam quem sine ullo sudore gratum
|
|
prima fecit occasio.
|
|