| * accepi, sed certe non minus. Ne traham longius, | 7.13.1.1 |
| beneficium maius esse non potest; ea, per quae bene- | |
| ficium datur, possunt esse maiora et plura, in quae se | |
| denique benevolentia effundat et sic sibi indulgeat, | |
| quemadmodum amantes solent, quorum plura oscula | 5 |
| et conplexus artiores non augent amorem, sed exercent. | |
| Haec quoque, quae venit, quaestio profligata est | 14.1.1 |
| in prioribus; itaque breviter perstringetur; possunt | |
| enim in hanc, quae aliis data sunt, argumenta trans- | |
| ferri. Quaeritur, an, qui omnia fecit, ut beneficium | |
| redderet, reddiderit. 'Ut scias' inquit 'illum non red- | 2.1 |
| didisse, omnia fecit, ut redderet; adparet ergo non esse | |
| id factum, cuius faciendi occasionem non habuit. Et | |
| creditori suo pecuniam non solvit is, qui, ut solveret, | |
| ubique quaesivit nec invenit.' Quaedam eius condicio- | 3.1 |
| nis sunt, ut effectum praestare debeant; quibusdam | |
| pro effectu est omnia temptasse, ut efficerent. Si | |
| omnia fecit, ut sanaret, peregit partes suas medicus; | |
| etiam damnato reo oratori constat eloquentiae officium, | 5 |
| si omni vi usus est; laus imperatoria etiam victo duci | |
| redditur, si et prudentia et industria et fortitudo mu- | |
| neribus suis functa est. Omnia fecit, ut beneficium | 4.1 |
| redderet, obstitit illi felicitas tua; nihil incidit durius, | |
| quod veram amicitiam experiretur; locupleti donare | |
| non potuit, sano adsidere, felici succurrere: gratiam | |
| rettulit etiam si tu beneficium non recepisti. Praeterea | 5 |
| huic intentus semper et huius rei tempus opperiens, | |
| qui in hoc multum curae, multum sedulitatis inpendit, | |
| plus laboravit, quam cui cito referre gratiam contigit. | |
| Debitoris exemplum dissimile est, cui parum est pe- | 5.1 |
| cuniam quaesisse, nisi solvit; illic enim stat acerbus | |
| super caput creditor, qui nullum diem gratis occidere | |
| patiatur; hic benignissimus, qui, te cum viderit con- | |
| cursantem et sollicitum atque anxium, dicat: | 5 |
| 'Mitte hanc de pectore curam; | |
| desine tibi molestus instare. Omnia a te habeo; in- | |
| iuriam mihi facis, si me quicquam desiderare amplius | |
| iudicas; plenissime ad me pervenit animus tuus.' |