| Itaque cum <C.> Caesar illi ducenta donaret, ridens | 7.11.1.1 |
| reiecit ne dignam quidem summam iudicans, qua non | |
| accepta gloriaretur. Di deaeque, quam pusillo animo | |
| illum aut honorare voluit aut corrumpere! Reddendum | 2.1 |
| egregio viro testimonium est; ingentem rem ab illo | |
| dici audivi, cum miraretur Gai dementiam, quod se | |
| putasset tanti posse mutari: 'Si temptare' inquit 'me | |
| constituerat, toto illi fui experiendus imperio.' | 5 |
| Sapienti ergo donari aliquid potest, etiam si sa- | 12.1.1 |
| pientis omnia sunt. Aeque nihil prohibet, cum omnia | |
| amicis dicamus esse communia, aliquid amico donari; | |
| non enim mihi sic cum amico communia omnia sunt, | |
| quomodo cum socio, ut pars mea sit, pars illius, sed | 5 |
| quomodo patri matrique communes liberi sunt, quibus | |
| cum duo sunt, non singuli singulos habent, sed singuli | |
| binos. Primum omnium iam efficiam, ut, quisquis est | 2.1 |
| iste, qui me in societatem vocat, sciat se nihil mecum | |
| habere commune: quare? quia hoc inter sapientes solum | |
| consortium est, inter quos amicitia est; ceteri non | |
| magis amici sunt quam socii. Deinde pluribus modis | 3.1 |
| communia sunt. Equestria omnium equitum Romano- | |
| rum sunt; in illis tamen meus fit proprius locus, quem | |
| occupavi; hoc si cui cessi, quamvis illi communi re | |
| cesserim, tamen aliquid dedisse videor. Quaedam quo- | 4.1 |
| rundam sub certa condicione sunt. Habeo in equestri- | |
| bus locum, non ut vendam, non ut locem, non ut | |
| habitem, in hoc tantum, ut spectem; propterea non | |
| mentior, si dico habere me in equestribus locum. Sed | 5 |
| cum in theatrum veni, si plena sunt equestria, et iure | |
| habeo locum illic, quia sedere mihi licet, et non habeo, | |
| quia ab his, cum quibus mihi ius loci commune est, | |
| occupatus est. Idem inter amicos puta fieri: quidquid | 5.1 |
| habet amicus, commune est nobis, sed illius proprium | |
| est, qui tenet; uti iis illo nolente non possum. 'Deri- | |
| des me' inquis; 'si, quod amici est, meum est, liceat | |
| mihi vendere.' Non licet; nam nec equestria, et tamen | 5 |
| communia tibi cum ceteris equitibus sunt. Non est | 6.1 |
| argumentum ideo aliquid tuum non esse, quia vendere | |
| non potes, quia consumere, quia mutare in deterius | |
| aut melius; tuum enim est etiam, quod sub lege certa | |
| tuum est. | 5 |