| Ergo cum animum sapientis intuemur potentem | 7.8.1.1 |
| omnium et per universa dimissum, omnia illius esse | |
| dicimus, cum ad hoc ius cottidianum, si ita res tulerit, | |
| capite censebitur. Multum interest, possessio eius | |
| animo ac magnitudine aestimetur an censu. Haec uni- | 2.1 |
| versa habere, de quibus loqueris, abominabitur. Non | |
| referam tibi Socraten, Chrysippum, Zenonem et ceteros | |
| magnos quidem viros, maiores quidem, quia in laudem | |
| vetustorum invidia non obstat. Paulo ante Demetrium | 5 |
| rettuli, quem mihi videtur rerum natura nostris tulisse | |
| temporibus, ut ostenderet nec illum a nobis corrumpi | |
| nec nos ab ullo corrigi posse, virum exactae, licet | |
| neget ipse, sapientiae firmaeque in iis, quae proposuit, | |
| constantiae, eloquentiae vero eius, quae res fortissimas | 10 |
| deceat, non concinnatae nec in verba sollicitae, sed | |
| ingenti animo, prout inpetus tulit, res suas prose- | |
| quentis. Huic non dubito quin providentia et talem | 3.1 |
| vitam et talem dicendi facultatem dederit, ne aut | |
| exemplum saeculo nostro aut convicium deesset. Deme- | |
| trio si res nostras aliquis deorum possidendas velit | |
| tradere sub lege certa, ne liceat donare, adfirmaverim | 5 |
| repudiaturum dicturumque: 'Ego vero me ad istud | 9.1.1 |
| inextricabile pondus non adligo nec in altam faecem | |
| rerum hunc expeditum hominem demitto. Quid ad | |
| me defers populorum omnium mala? quae ne daturus | |
| quidem acciperem, quoniam multa video, quae me do- | 5 |
| nare non deceat. Volo sub conspectu meo ponere, quae | |
| gentium oculos regumque praestringunt, volo intueri | |
| pretia sanguinis animarumque vestrarum. Prima mihi | 2.1 |
| luxuriae spolia propone, sive illa vis per ordinem ex- | |
| pandere sive, ut est melius, in unum acervum dare. | |
| Video elaboratam scrupulosa distinctione testudinem | |
| et foedissimorum pigerrimorumque animalium testas | 5 |
| ingentibus pretiis emptas, in quibus ipsa illa, quae | |
| placet, varietas subditis medicamentis in similitudinem | |
| veri coloratur. Video istic mensas et aestimatum | |
| lignum senatorio censu, eo pretiosius, quo illud in | |
| plures nodos arboris infelicitas torsit. Video istic | 3.1 |
| crystallina, quorum accendit fragilitas pretium; omnium | |
| enim rerum voluptas apud inperitos ipso, quo fugari | |
| debet, periculo crescit. Video murrea pocula; parum | |
| scilicet luxuria magno fuerit, nisi, quod vomant, capa- | 5 |
| cibus gemmis inter se propinaverint. Video uniones | 4.1 |
| non singulos singulis auribus conparatos; iam enim | |
| exercitatae aures oneri ferundo sunt; iunguntur inter | |
| se et insuper alii binis superponuntur; non satis mu- | |
| liebris insania viros superiecerat, nisi bina ac terna | 5 |
| patrimonia auribus singulis pependissent. Video sericas | 5.1 |
| vestes, si vestes vocandae sunt, in quibus nihil est, | |
| quo defendi aut corpus aut denique pudor possit, qui- | |
| bus sumptis parum liquido nudam se non esse iurabit; | |
| hae ingenti summa ab ignotis etiam ad commercium | 5 |
| gentibus accersuntur, ut matronae nostrae ne adulteris | |
| quidem plus sui in cubiculo, quam in publico ostendant. | |
| Quid agis, avaritia? quot rerum caritate aurum tuum | 10.1.1 |
| victum est! omnia ista, quae rettuli, in maiore honore | |
| pretioque sunt. Nunc volo tuas opes recognoscere, | |
| lamnas utriusque materiae, ad quam cupiditas nostra | |
| caligat. At mehercules terra, quae, quidquid utile | 2.1 |
| futurum nobis erat, protulit, ista defodit et mersit et | |
| ut noxiosis rebus ac malo gentium in medium prodi- | |
| turis toto pondere incubuit. Video ferrum ex isdem | |
| tenebris esse prolatum, quibus aurum et argentum, ne | 5 |
| aut instrumentum in caedes mutuas deesset aut pretium. | |
| Et tamen adhuc ista aliquam materiam habent; est, | 3.1 |
| in quo errorem animorum oculus subsequi possit. Video | |
| istic diplomata et syngraphas et cautiones, vacua ha- | |
| bendi simulacra, umbracula avaritiae quaedam laboran- | |
| tis, per quae decipiat animum inanium opinione gau- | 5 |
| dentem; quid enim ista sunt, quid fenus et calendarium | |
| et usura, nisi humanae cupiditatis extra naturam quae- | |
| sita nomina? Possum de rerum natura queri, quod | 4.1 |
| aurum argentumque non interius absconderit, quod non | |
| illis maius, quam quod detrahi posset, pondus iniecerit: | |
| quid sunt istae tabellae, quid conputationes et venale | |
| tempus et sanguinulentae centesimae? voluntaria mala | 5 |
| ex constitutione nostra pendentia, in quibus nihil est, | |
| quod subici oculis, quod teneri manu possit, inanis | |
| avaritiae somnia. O miserum, si quem delectat patri- | 5.1 |
| monii sui liber magnus et vasta spatia terrarum colenda | |
| per vinctos et inmensi greges pecorum per provincias | |
| ac regna pascendi et familia bellicosis nationibus maior | |
| et aedificia privata laxitatem urbium magnarum vin- | 5 |
| centia! Cum bene ista, per quae divitias suas disposuit | 6.1 |
| ac fudit, circumspexerit superbumque se fecerit, quid- | |
| quid habet, ei, quod cupit, conparet: pauper est. Dimitte | |
| me et illis divitiis meis redde; ego regnum sapientiae novi, | |
| magnum, securum; ego sic omnia habeo, ut omnium sint.' | 5 |