| In omnibus istis, quae modo rettuli, uterque eius- | 7.6.1.1 |
| dem rei dominus est. Quo modo? quia alter rei do- | |
| minus est, alter usus. Libros dicimus esse Ciceronis; | |
| eosdem Dorus librarius suos vocat, et utrumque verum | |
| est: alter illos tamquam auctor sibi, alter tamquam | 5 |
| emptor adserit; ac recte utriusque dicuntur esse, utrius- | |
| que enim sunt, sed non eodem modo. Sic potest Titus | |
| Livius a Doro accipere aut emere libros suos. Possum | 2.1 |
| donare sapienti, quod viritim meum est, licet illius | |
| sint omnia; nam cum regio more cuncta conscientia | |
| possideat, singularum autem rerum in unumquemque | |
| proprietas sit sparsa, et accipere munus et debere et | 5 |
| emere et conducere potest. Caesar omnia habet, fiscus | 3.1 |
| eius privata tantum ac sua; et universa in imperio | |
| eius sunt, in patrimonio propria. Quid eius sit, quid | |
| non sit, sine diminutione imperii quaeritur; nam id | |
| quoque, quod tamquam alienum abiudicatur, aliter | 5 |
| illius est. Sic sapiens animo universa possidet, iure | |
| ac dominio sua. | |
| Bion modo omnes sacrilegos esse argumentis col- | 7.1.1 |
| ligit, modo neminem. Cum omnes de saxo deiecturus | |
| est, dicit: 'Quisquis id, quod deorum est, sustulit et | |
| consumpsit atque in usum suum vertit, sacrilegus est; | |
| omnia autem deorum sunt; quod quisque ergo tollit, | 5 |
| deorum tollit, quorum omnia sunt; ergo, quisquis tollit | |
| aliquid, sacrilegus est.' Deinde, cum effringi templa | 2.1 |
| et expilari inpune Capitolium iubet, dicit nullum sacri- | |
| legum esse, quia, quidquid sublatum est, ex eo loco, | |
| qui deorum erat, in eum transfertur locum, qui deorum | |
| est. Hic respondetur omnia quidem deorum esse, sed | 3.1 |
| non omnia dis dedicata; in iis observari sacrilegium, | |
| quae religio numini adscripsit. Sic et totum mundum | |
| deorum esse inmortalium templum, solum quidem am- | |
| plitudine illorum ac magnificentia dignum: tamen a | 5 |
| sacris profana discerni; non omnia licere in angulo, | |
| cui fani nomen inpositum est, quae sub caelo et con- | |
| spectu siderum licent. Iniuriam sacrilegus deo quidem | |
| non potest facere, quem extra ictum sua divinitas | |
| posuit, sed punitur, quia tamquam deo fecit: opinio | 10 |
| illum nostra ac sua obligat poenae. Quomodo ergo | 4.1 |
| sacrilegus videtur, qui aliquid aufert sacri, etiam si, | |
| quocumque transtulit, quod subripuerat, intra terminos | |
| mundi est, sic et sapienti furtum potest fieri; auferetur | |
| enim illi non ex iis, quae universa habet, sed ex iis, | 5 |
| quibus dominus inscriptus est, quae viritim ei serviunt. | |
| Illam alteram possessionem adgnoscet, hanc nolet | 5.1 |
| habere, si poterit, emittetque illam vocem, quam | |
| Romanus imperator emisit, cum illi ob virtutem et | |
| bene gestam rem publicam tantum agri decerneretur, | |
| quantum arando uno die circumire potuisset: 'Non | 5 |
| opus est' inquit 'vobis eo cive, cui plus opus sit quam | |
| uni civi.' Quanto maioris viri putas respuisse hoc | |
| munus, quam meruisse! multi enim fines aliis abstule- | |
| runt, sibi nemo constituit. |