| 'Is' inquit, 'cuius prostitutae sunt, leno est; omnia | 7.4.7.1 |
| autem sapientis sunt; inter omnia et prostitutae sunt; | |
| ergo prostitutae sapientis sunt. Leno autem est, cuius | |
| prostitutae sunt; ergo sapiens leno est.' Sic illum | 8.1 |
| vetant emere, dicunt enim: 'Nemo rem suam emit; | |
| omnia autem sapientis sunt; ergo sapiens nihil emit.' | |
| Sic vetant mutuum sumere, quia nemo usuram pro | |
| pecunia sua pendat. Innumerabilia sunt, per quae | 5 |
| cavillantur, cum pulcherrime, quid a nobis dicatur, | |
| intellegant. Etenim sic omnia sapientis esse dico, ut | 5.1.1 |
| nihilo minus proprium quisque in rebus suis dominium | |
| habeat, quemadmodum sub optimo rege omnia rex | |
| imperio possidet, singuli dominio. Tempus istius pro- | |
| bandae rei veniet; interim hoc huic quaestioni sat est | 5 |
| me id, quod aliter sapientis est, aliter meum est, posse | |
| donare sapienti. Nec mirum est aliquid ei, cuius est | 2.1 |
| totum, posse donari. Conduxi domum a te; in hac | |
| aliquid tuum est, aliquid meum: res tua est, usus rei | |
| tuae meus est. Itaque nec fructus tanges colono tuo | |
| prohibente, quamvis in tua possessione nascantur, et, | 5 |
| si annona carior fuerit aut fames, | |
| heu! frustra magnum alterius spectabis acervum | |
| in tuo natum, in tuo positum, in horrea iturum tua. | |
| Nec conductum meum, quamquam sis dominus, intrabis | 3.1 |
| nec servum tuum, mercennarium meum, abduces et, | |
| cum a te raedam conduxero, beneficium accipies, si | |
| tibi in vehiculo tuo sedere permisero. Vides ergo | |
| posse fieri, ut aliquis accipiendo, quod suum est, | 5 |
| munus accipiat. |