| Nec hoc Alexandri tantum vitium fuit, quem per | 7.3.1.1 |
| Liberi Herculisque vestigia felix temeritas egit, sed | |
| omnium, quos fortuna inritavit inplendo. Cyrum et | |
| Cambysen et totum regni Persici stemma percense: | |
| quem invenies, cui modum imperii satietas fecerit, qui | 5 |
| non vitam in aliqua ulterius procedendi cogitatione | |
| finierit? Nec id mirum est: quidquid cupiditati con- | |
| tingit, penitus hauritur et conditur, nec interest, quan- | |
| tum eo, quod inexplebile est, congeras. Unus est | 2.1 |
| sapiens, cuius omnia sunt nec ex difficili tuenda; non | |
| habet mittendos trans maria legatos nec metanda in | |
| ripis hostilibus castra, non oportunis castellis dispo- | |
| nenda praesidia; non opus est legione nec equestribus | 5 |
| turmis. Quemadmodum di inmortales regnum inermes | |
| regunt et illis rerum suarum ex edito tranquilloque | |
| tutela est, ita hic officia sua, quamvis latissime pateant, | |
| sine tumultu obit et omne humanum genus potentissi- | |
| mus eius optimusque infra se videt. Derideas licet: | 3.1 |
| ingentis spiritus res est, cum Orientem Occidentemque | |
| lustraveris animo, quo etiam remota et solitudinibus | |
| interclusa penetrantur, cum tot animalia, tantam copiam | |
| rerum, quas natura beatissime fundit, adspexeris, emit- | 5 |
| tere hanc dei vocem: 'Haec omnia mea sunt!' Sic | |
| fit, ut nihil cupiat, quia nihil est extra omnia. | |
| 'Hoc ipsum' inquis 'volui! teneo te! volo videre, | 4.1.1 |
| quomodo ex his laqueis, in quos tua sponte decidisti, | |
| expliceris. Dic mihi: quemadmodum potest aliquis | |
| donare sapienti, si omnia sapientis sunt? nam id quo- | |
| que, quod illi donat, ipsius est. Itaque non potest | 5 |
| beneficium dari sapienti, cui, quidquid datur, de suo | |
| datur; atqui dicitis sapienti posse donari. Idem autem | |
| me scito et de amicis interrogare: omnia dicitis illis | |
| esse communia; ergo nemo quicquam donare amico | |
| potest; donat enim illi communia.' Nihil prohibet | 2.1 |
| aliquid et sapientis esse <et> etiam eius, qui possidet, | |
| cui datum et adsignatum est. Iure civili omnia regis | |
| sunt, et tamen illa, quorum ad regem pertinet universa | |
| possessio, in singulos dominos discripta sunt, et una- | 5 |
| quaeque res habet possessorem suum; itaque dare regi | |
| et domum et mancipium et pecuniam possumus nec | |
| donare illi de suo dicimur; ad regem enim potestas | |
| omnium pertinet, ad singulos proprietates. Fines Athe- | 3.1 |
| niensium aut Campanorum vocamus, quos deinde inter | |
| se vicini privata terminatione distinguunt; et totus ager | |
| utique ullius rei publicae est, pars deinde suo domino | |
| quaeque censetur; ideoque donare agros nostros rei | 5 |
| publicae possumus, quamvis illius esse dicantur, quia | |
| aliter illius sunt, aliter mei. Numquid dubium est, | 4.1 |
| quin servus cum peculio domini sit? dat tamen domino | |
| suo munus. Non enim ideo nihil habet servus, quia | |
| non est habiturus, si dominus illum habere noluerit; | |
| nec ideo non est munus, cum volens dedit, quia potuit | 5 |
| eripi, etiam si noluisset. Quemadmodum probemus | 5.1 |
| omnia? nunc enim omnia sapientis esse inter duos | |
| convenit; illud, quod quaeritur, colligendum est, quo- | |
| modo liberalitatis materia adversus eum supersit, cuius | |
| universa esse concessimus. Omnia patris sunt, quae | 6.1 |
| in liberorum manu sunt; quis tamen nescit donare | |
| aliquid et filium patri? Omnia deorum sunt; tamen | |
| et dis donum posuimus et stipem iecimus. Non ideo, | |
| quod habeo, meum non est, si meum tuum est; potest | 5 |
| enim idem meum esse et tuum. |