| Haec Demetrius noster utraque manu tenere pro- | 7.2.1.1 |
| ficientem iubet, haec nusquam dimittere, immo ad- | |
| figere et partem sui facere eoque cottidiana meditatione | |
| perduci, ut sua sponte occurrant salutaria et ubique | |
| ac statim desiderata praesto sint et sine ulla mora | 5 |
| veniat illa turpis honestique distinctio. Sciat nec | 2.1 |
| malum esse ullum nisi turpe nec bonum nisi honestum; | |
| hac regula vitae opera distribuat; ad hanc legem et | |
| agat cuncta et exigat miserrimosque mortalium iudicet, | |
| in quantiscumque opibus refulgebunt, ventri ac libidini | 5 |
| deditos quorumque animus inerti otio torpet. Dicat | |
| sibi ipse: 'Voluptas fragilis est, brevis, fastidio obiecta, | |
| quo avidius hausta est citius in contrarium recidens, | |
| cuius subinde necesse est aut paeniteat aut pudeat, in | |
| qua nihil est magnificum aut quod naturam hominis | 10 |
| dis proximi deceat, res humilis, membrorum turpium | |
| aut vilium ministerio veniens, exitu foeda. Illa est | 3.1 |
| voluptas et homine et viro digna non inplere corpus | |
| nec saginare nec cupiditates inritare, quarum tutissima | |
| est quies, sed perturbatione carere et ea, quam homi- | |
| num inter se rixantium ambitus concutit, et ea, quae | 5 |
| intolerabilis ex alto venit, ubi de dis famae creditum | |
| est vitiisque illos nostris aestimavimus.' Hanc volup- | 4.1 |
| tatem aequalem, intrepidam, numquam sensuram sui | |
| taedium percipit hic, quem deformamus quom maxime, | |
| ut ita dicam, divini iuris atque humani peritus. Hic | |
| praesentibus gaudet, ex futuro non pendet; nihil enim | 5 |
| firmi habet, qui in incerta propensus est. Magnis ita- | |
| que curis exemptus et distorquentibus mentem nihil | |
| sperat aut cupit nec se mittit in dubium suo contentus. | |
| Et ne illum existimes parvo esse contentum, omnia | 5.1 |
| illius sunt, non sic, quemadmodum Alexandri fuerunt, | |
| cui, quamquam in litore rubri maris steterat, plus de- | |
| erat, quam qua venerat. Illius ne ea quidem erant, | |
| quae tenebat aut vicerat, cum in oceano Onesicritus | 5 |
| praemissus explorator erraret et bella in ignoto mari | |
| quaereret. Non satis adparebat inopem esse, qui extra | 6.1 |
| naturae terminos arma proferret, qui se in profundum | |
| inexploratum et inmensum aviditate caeca prosus in- | |
| mitteret? Quid interest, quot eripuerit regna, quot | |
| dederit, quantum terrarum tributo premat? tantum | 5 |
| illi deest, quantum cupit. |