| LIBER VII | |
| Bonum, mi Liberalis, habeas animum volo: | 7.1.1.1 |
| in manibus terrae; non hic te carmine longo | |
| atque per ambages et longa exorsa tenebo. | |
| Reliqua hic liber cogit, et exhausta materia circum- | |
| spicio, non quid dicam, sed quid non dixerim; boni | 5 |
| tamen consules, quidquid ibi superest, cum tibi super- | |
| fuerit. Si voluissem lenocinari mihi, debuit paulatim | 2.1 |
| opus crescere et ea pars in finem reservari, quam | |
| quilibet etiam satiatus adpeteret. Sed quidquid maxime | |
| necessarium erat, in primum congessi; nunc, si quid | |
| effugit, recolligo. Nec mehercules, si me interroges, | 5 |
| nimis ad rem existimo pertinere, ubi dicta sunt, quae | |
| regunt mores, prosequi cetera non in remedium animi, | |
| sed in exercitationem ingenii inventa. Egregie enim | 3.1 |
| hoc dicere Demetrius Cynicus, vir meo iudicio magnus, | |
| etiam si maximis conparetur, solet plus prodesse, si | |
| pauca praecepta sapientiae teneas, sed illa in promptu | |
| tibi et in usu sint, quam si multa quidem didiceris, | 5 |
| sed illa non habeas ad manum. 'Quemadmodum' in- | 4.1 |
| quit 'magnus luctator est, non qui omnes numeros | |
| nexusque perdidicit, quorum usus sub adversario rarus | |
| est, sed qui in uno se aut altero bene ac diligenter | |
| exercuit et eorum occasiones intentus expectat (neque | 5 |
| enim refert, quam multa sciat, si scit, quantum victo- | |
| riae satis est), sic in hoc studio multa delectant, pauca | |
| vincunt. Licet nescias, quae ratio oceanum effundat | 5.1 |
| ac revocet, quare septimus quisque annus aetati signum | |
| inprimat, quare latitudo porticus ex remoto spectanti- | |
| bus non servet portionem suam, sed ultima in angustius | |
| coeant et columnarum novissime intervalla iungantur, | 5 |
| quid sit, quod geminorum conceptum separet, partum | |
| iungat, utrum unus concubitus spargatur in duos an | |
| totiens concepti sint, cur pariter natis fata diversa | |
| sint maximisque rerum spatiis distent, quorum inter | |
| ortus minimum interest: non multum tibi nocebit | 10 |
| transisse, quae nec licet scire nec prodest. Involuta | |
| veritas in alto latet. Nec de malignitate naturae queri | 6.1 |
| possumus, quia nullius rei difficilis inventio est, nisi | |
| cuius hic unus inventae fructus est, invenisse; quid- | |
| quid nos meliores beatosque facturum est, aut in aperto | |
| aut in proximo posuit. Si animus fortuita contempsit, | 7.1 |
| si se supra metus sustulit nec avida spe infinita con- | |
| plectitur, sed didicit a se petere divitias; si deorum | |
| hominumque formidinem eiecit et scit non multum | |
| esse ab homine timendum, a deo nihil; si contemptor | 5 |
| omnium, quibus torquetur vita, dum ornatur, eo per- | |
| ductus est, ut illi liqueat mortem nullius mali materiam | |
| esse, multorum finem; si animum virtuti consecravit | |
| et, quacumque vocat illa, planum putat; si sociale | |
| animal et in commune genitus mundum ut unam om- | 10 |
| nium domum spectat et conscientiam suam dis aperuit | |
| semperque tamquam in publico vivit se magis veritus | |
| quam alios: subductus ille tempestatibus in solido ac | |
| sereno stetit consummavitque scientiam utilem ac ne- | |
| cessariam. Reliqua oblectamenta otii sunt; licet enim | 15 |
| iam in tutum retracto animo ad haec quoque excurrere | |
| cultum, non robur, ingeniis adferentia.' |