| Soleo, mi Liberalis, notare hunc in te adfectum | 6.42.1.1 |
| et quasi manu prendere verentis et aestuantis, ne in | |
| ullo officio sis tardior. Non decet gratum animum | |
| sollicitudo, contra summa fiducia sui et ex conscientia | |
| veri amoris dimissa omnis anxietas. Tam convicium | 5 |
| est: 'Recipe' quam: 'Debes'. Hoc primum beneficii | |
| dati sit ius, ut recipiendi tempus eligat, qui dedit. | |
| "At vereor, ne homines de me sequius loquantur." | 2.1 |
| Male agit, qui famae, non conscientiae gratus est. Duos | |
| istius rei iudices habes, illum, <quem non debes timere, | |
| et te,> quem non potes. "Quid ergo? si nulla inter- | |
| venerit occasio, semper debebo?" Debebis; sed palam | 5 |
| debebis, sed libenter debebis, sed cum magna voluptate | |
| apud te depositum intueberis. Paenitet accepti beneficii, | |
| quem nondum redditi piget; quare, qui tibi dignus | |
| visus est, a quo acciperes, indignus videatur, cui diu | |
| debeas? | 10 |
| In magnis erroribus sunt, qui ingentis animi | 43.1.1 |
| credunt proferre, donare, plurium sinum ac domum | |
| inplere, cum ista interdum non magnus animus faciat, | |
| sed magna fortuna; nesciunt, quanto interim maius ac | |
| difficilius sit capere, quam fundere. Nam, ut nihil | 5 |
| alteri detraham, quoniam utrumque, ubi virtute fit, | |
| par est, non minoris est animi beneficium debere quam | |
| dare; eo quidem operosius hoc quam illud, quo maiore | |
| diligentia custodiuntur accepta, quam dantur. Itaque | 2.1 |
| non est trepidandum, quam cito reponamus, nec pro- | |
| currendum intempestive, quia aeque delinquit, qui ad | |
| referendam gratiam suo tempore cessat, quam qui | |
| alieno properat. Positum est illi apud me; nec illius | 5 |
| nomine nec meo timeo. Bene illi cautum est; non | |
| potest hoc beneficium perdere nisi mecum, immo ne | |
| mecum quidem: egi illi gratias, id est, rettuli. Qui | 3.1 |
| nimis de reddendo beneficio cogitat, nimis cogitare | |
| alterum de recipiendo putat. Praestet se in utrumque | |
| facilem: si vult recipere beneficium, referamus redda- | |
| musque laeti; si illud apud nos custodiri mavult, quid | 5 |
| thensaurum eius eruimus? quid custodiam recusamus? | |
| dignus est, quoi, utrum volet, liceat. Opinionem qui- | |
| dem et famam eo loco habeamus, tamquam non ducere | |
| sed sequi debeat. |