| Sed non, quidquid reprehendendum, etiam dam- | 6.39.1.1 |
| nandum est, sicut hoc votum amici, quod in manibus | |
| est, male utentis bona voluntate et in id vitium in- | |
| cidentis, quod devitat; nam dum gratum animum festi- | |
| nat ostendere, ingratus est. Hoc ait: "In potestatem | 2.1 |
| meam recidat, gratiam meam desideret, sine me salvus, | |
| honestus, tutus esse non possit, tam miser sit, ut illi | |
| beneficii loco sit, quidquid redditur." Haec dis audien- | |
| tibus: "Circumveniant illum domesticae insidiae, quas | 5 |
| ego possim solus obprimere, instet potens inimicus et | |
| gravis, infesta turba nec inermis, creditor urgueat, | |
| accusator." Vide, quam sis aecus: horum optares nihil, | 40.1.1 |
| si tibi beneficium non dedisset. Ut alia taceam, quae | |
| graviora conmittis pessima pro optimis referendo, hoc | |
| certe delinquis, quod non expectas suum cuiusque rei | |
| tempus, quod aeque peccat, qui non sequitur, quam qui | 5 |
| antecedit. Quomodo beneficium non semper recipien- | |
| dum est, sic non utique reddendum. Si mihi non de- | 2.1 |
| sideranti redderes, ingratus esses; quanto ingratior es, | |
| qui desiderare me cogis! Expecta! quare subsidere | |
| apud te munus meum non vis? quare obligatum moleste | |
| <te> fers? quare quasi cum acerbo feneratore signare | 5 |
| rationem parem properas? quid mihi negotium quaeris? | |
| quid in me deos inmittis? quomodo exigeres, qui sic | |
| reddis? | |
| Ante omnia ergo, Liberalis, hoc discamus, beneficia | 41.1.1 |
| debere secure et occasiones reddendorum observare, | |
| non manu facere. Ipsam hanc cupiditatem primo quo- | |
| que tempore liberandi se meminerimus ingrati esse; | |
| nemo enim libenter reddit, quod invitus debet, et, quod | 5 |
| apud se esse non vult, onus iudicat esse, non munus. | |
| Quanto melius ac iustius in promptu habere merita | 2.1 |
| amicorum et offerre, non ingerere, nec obaeratum se | |
| iudicare, quoniam beneficium commune vinculum est | |
| et inter se duos adligat! Dic: "Nihil moror, quominus | |
| tuum revertatur; opto, hilaris accipias. Si necessitas | 5 |
| alterutri nostrum inminet fatoque quodam datum est, | |
| ut aut tu cogaris beneficium recipere aut ego <alterum> | |
| accipere, det potius, qui solet. Ego paratus sum: | |
| nulla mora in Turno est; | |
| ostendam hunc animum, cum primum tempus advenerit; | 10 |
| interim di testes sunt." |