| In quibusdam civitatibus inpium votum sceleris | 6.38.1.1 |
| vicem tenuit. Demades certe Athenis eum, qui ne- | |
| cessaria funeribus venditabat, damnavit, cum probasset | |
| magnum lucrum optasse, quod contingere illi sine mul- | |
| torum morte non poterat. Quaeri tamen solet, an | 5 |
| merito damnatus sit. Fortasse optavit, non ut multis | |
| venderet, sed ut care, ut parvo sibi constarent, quae | |
| venditurus esset. Cum constet negotiatio eius ex empto | 2.1 |
| et vendito, quare votum eius in unam partem trahis, | |
| cum lucrum ex utraque sit? Praeterea omnes licet, | |
| qui in ista negotiatione sunt, damnes; omnes enim | |
| idem volunt, id est, intra se optant. Magnam partem | 5 |
| hominum damnabis; cui enim non ex alieno incom- | |
| modo lucrum? Miles bellum optat, si gloriam; agri- | 3.1 |
| colam annonae caritas erigit; eloquentiae pretium ex- | |
| citat litium numerus; medicis gravis annus in quaestu | |
| est; institores delicatarum mercium iuventus corrupta | |
| locupletat; nulla tempestate tecta, nullo igne laedantur: | 5 |
| iacebit opera fabrilis. Unius votum deprensum est, | |
| omnium simile est. An tu Arruntium et Haterium et | 4.1 |
| ceteros, qui captandorum testamentorum artem pro- | |
| fessi sunt, non putas eadem habere quae dissignatores | |
| et libitinarios vota? illi tamen, quorum mortes optent, | |
| nesciunt, hi familiarissimum quemque, ex quo propter | 5 |
| amicitiam spei plurimum est, mori cupiunt; illorum | |
| damno nemo vivit, hos, quisquis differt, exhaurit; optant | |
| ergo non tantum, ut accipiant, quod turpi servitute | |
| meruerunt, sed etiam, ut tributo gravi liberentur. Non | 5.1 |
| est itaque dubium, quin hi magis, quod damnatum est | |
| in uno, optent, quibus, quisquis morte profuturus est, | |
| vita nocet; omnium tamen istorum tam nota sunt vota | |
| quam inpunita. Denique se quisque consulat et in | 5 |
| secretum pectoris sui redeat et inspiciat, quid tacitus | |
| optaverit: quam multa sunt vota, quae etiam sibi fateri | |
| pudet! quam pauca, quae facere coram teste possimus! |