| Et ut in transitu de hac quoque parte dicam, quid | 2.8.1.1 |
| sentiam, ne principi quidem satis decorum est donare | |
| ignominiae causa. 'Tamen' inquit 'effugere Tiberius | |
| ne hoc quidem modo, quod vitabat, potuit; nam ali- | |
| quot postea, qui idem rogarent, inventi sunt, quos | 5 |
| omnes iussit reddere in senatu aeris alieni causas, et | |
| ita illis certas summas dedit.' Non est illud liberalitas, | 2.1 |
| censura est; auxilium est, principale tributum est: | |
| beneficium non est, cuius sine rubore meminisse non | |
| possum. Ad iudicem missus sum; ut inpetrarem, cau- | |
| sam dixi. | 5 |
| Praecipiunt itaque omnes auctores sapientiae quae- | 9.1.1 |
| dam beneficia palam danda, quaedam secreto: palam, | |
| quae consequi gloriosum, ut militaria dona, ut honores | |
| et quidquid aliud notitia pulchrius fit; rursus, quae non | 2.1 |
| producunt nec honestiorem faciunt, sed succurrunt in- | |
| firmitati, egestati, ignominiae, tacite danda sunt, ut | |
| nota sint solis, quibus prosunt. | |
| Interdum etiam ipse, qui iuvatur, fallendus est, | 10.1.1 |
| ut habeat nec, a quo acceperit, sciat. Arcesilan aiunt | |
| amico pauperi et paupertatem suam dissimulanti, aegro | |
| autem et ne hoc quidem confitenti deesse sibi in | |
| sumptum ad necessarios usus, clam succurrendum iudi- | 5 |
| casse; pulvino eius ignorantis sacculum subiecit, ut | |
| homo inutiliter verecundus, quod desiderabat, inveniret | |
| potius quam acciperet. 'Quid ergo? ille nesciet, a quo | 2.1 |
| acceperit?' Primum nesciat, si hoc ipsum beneficii | |
| pars est; deinde multa alia faciam, multa tribuam, per | |
| quae intellegat et illius auctorem; denique ille nesciet | |
| accepisse se, ego sciam me dedisse. 'Parum est' in- | 5 |
| quis. Parum, si fenerare cogitas; sed si dare, quo | |
| genere accipienti maxime profuturum erit, dabis. Con- | |
| tentus eris te teste; alioqui non bene facere delectat | |
| sed videri bene fecisse. 'Volo utique sciat.' Debi- | 3.1 |
| torem quaeris. 'Volo utique sciat.' Quid? si illi | |
| utilius est nescire, si honestius, si gratius, non in | |
| aliam partem abibis? 'Volo sciat.' Ita tu hominem | |
| non servabis in tenebris? Non nego, quotiens patitur | 4.1 |
| res, respiciendum gaudium ex accipientis voluntate; | |
| sin adiuvari illum et oportet et pudet, si, quod prae- | |
| stamus, offendit, nisi absconditur, beneficium in acta | |
| non mitto. Quidni? ego illi non sum indicaturus me | 5 |
| dedisse, cum inter prima praecepta ac maxime neces- | |
| saria sit, ne umquam exprobrem, immo ne admoneam | |
| quidem. Haec enim beneficii inter duos lex est: alter | |
| statim oblivisci debet dati, alter accepti numquam. |