| Lacerat animum et premit frequens meritorum | 2.11.1.1 |
| conmemoratio. Libet exclamare, quod ille triumvirali | |
| proscriptione servatus a quodam Caesaris amico ex- | |
| clamavit, cum superbiam eius ferre non posset: 'Redde | |
| me Caesari!' Quousque dices: 'Ego te servavi, ego | 5 |
| eripui morti'? istud, si meo arbitrio memini, vita est, | |
| si tuo, mors est; nihil tibi debeo, si me servasti, ut | |
| haberes, quem ostenderes. Quousque me circumducis? | |
| quousque oblivisci fortunae meae non sinis? semel in | |
| triumpho ductus essem. Non est dicendum, quid tri- | 2.1 |
| buerimus: qui admonet, repetit; non est instandum, | |
| non est memoria renovanda, nisi ut aliud dando prio- | |
| ris admoneas. Ne aliis quidem narrare debemus; qui | |
| dedit beneficium, taceat, narret, qui accepit. Dicetur | 5 |
| enim, quod illi ubique iactanti beneficium suum: 'Non | |
| negabis' inquit 'te recepisse'; et cum respondisset: | |
| 'Quando?' 'Saepe quidem' inquit 'et multis locis, | |
| id est, quotiens et ubicumque narrasti.' Quid opus | 3.1 |
| est eloqui, quid alienum occupare officium? est, qui istud | |
| facere honestius possit, quo narrante et hoc laudabitur, | |
| quod ipse non narras. Ingratum me iudicas, si istud | |
| te tacente nemo sciturus est. Quod adeo non est | 5 |
| conmittendum, ut etiam, si quis coram nobis narrabit, | |
| respondendum sit: 'Dignissimus quidem ille est maio- | |
| ribus beneficiis, sed ego magis velle me scio omnia | |
| illi praestare quam adhuc praestitisse'; et haec ipsa | |
| non verniliter nec ea figura, qua quidam reiciunt, quae | 10 |
| magis ad se volunt adtrahere. Deinde adicienda omnis | 4.1 |
| humanitas. Perdet agricola, quod sparsit, si labores | |
| suos destituit in semine; multa cura sata perducuntur | |
| ad segetem; nihil in fructum pervenit, quod non a | |
| primo usque ad extremum aequalis cultura prosequitur. | 5 |
| Eadem beneficiorum condicio est. Numquid ulla maiora | 5.1 |
| possunt esse, quam quae in liberos patres conferunt? | |
| haec tamen inrita sunt, si in infantia deserantur, nisi | |
| longa pietas munus suum nutrit. Eadem ceterorum | |
| beneficiorum condicio est: nisi illa adiuveris, perdes; | 5 |
| parum est dedisse, fovenda sunt. Si gratos vis habere, | |
| quos obligas, non tantum des oportet beneficia, sed | |
| ames. Praecipue, ut dixi, parcamus auribus; admonitio | 6.1 |
| taedium facit, exprobratio odium. Nihil aeque in | |
| beneficio dando vitandum est quam superbia. Quid | |
| opus adrogantia voltus, quid tumore verborum? ipsa | |
| res te extollit. Detrahenda est inanis iactatio; res | 5 |
| loquentur nobis tacentibus. Non tantum ingratum, | |
| sed invisum est beneficium superbe datum. |