| C. Caesar dedit vitam Pompeio Penno, si dat, qui | 2.12.1.1 |
| non aufert; deinde absoluto et agenti gratias porrexit | |
| osculandum sinistrum pedem. Qui excusant et negant | |
| id insolentiae causa factum, aiunt socculum auratum, | |
| immo aureum, margaritis distinctum ostendere eum | 5 |
| voluisse. Ita prorsus: quid hic contumeliosum est, si | |
| vir consularis aurum et margaritas osculatus est alio- | |
| quin nullam partem in corpore eius electurus, quam | |
| purius oscularetur? Homo natus in hoc, ut mores | 2.1 |
| liberae civitatis Persica servitute mutaret, parum iudi- | |
| cavit, si senator, senex, summis usus honoribus in con- | |
| spectu principum supplex sibi eo more iacuisset, quo | |
| hostes victi hostibus iacuere; invenit aliquid infra | 5 |
| genua, quo libertatem detruderet. Non hoc est rem | |
| publicam calcare, et quidem, licet id aliquis non putet | |
| ad rem pertinere, sinistro pede? Parum enim foede | |
| furioseque insolens fuerat, qui de capite consularis viri | |
| soccatus audiebat, nisi in os senatoris ingessisset im- | 10 |
| perator epigros suos. | |
| O superbia, magnae fortunae stultissimum malum! | 13.1.1 |
| ut a te nihil accipere iuvat! ut omne beneficium in | |
| iniuriam convertis! ut te omnia dedecent! quoque altius | |
| te sublevasti, hoc depressior es ostendisque tibi non | |
| datum adgnoscere ista bona, quibus tantum inflaris; | 5 |
| quidquid das, corrumpis. Libet itaque interrogare, | 2.1 |
| quid se tanto opere resupinet, quid voltum habitumque | |
| oris pervertat, ut malit personam habere quam faciem? | |
| Iucunda sunt, quae humana fronte, certe leni placida- | |
| que tribuuntur, quae cum daret mihi superior, non | 5 |
| exultavit supra me, sed quam potuit benignissimus fuit | |
| descenditque in aequum et detraxit muneri suo pom- | |
| pam, si observavit idoneum tempus, ut in occasione | |
| potius quam in necessitate succurreret. Uno modo | 3.1 |
| istis persuadebimus, ne beneficia sua insolentia perdant, | |
| si ostenderimus non ideo videri maiora, quod tumul- | |
| tuosius data sunt; ne ipsos quidem ob id cuiquam | |
| posse maiores videri; vanam esse superbiae magnitu- | 5 |
| dinem et quae in odium etiam amanda perducat. |