| Sunt quaedam nocitura inpetrantibus, quae non | 2.14.1.1 |
| dare sed negare beneficium est; aestimabimus itaque | |
| utilitatem potius quam voluntatem petentium. Saepe | |
| enim noxia concupiscimus, nec dispicere, quam perni- | |
| ciosa sint, licet, quia iudicium interpellat adfectus; sed | 5 |
| cum subsedit cupiditas, cum inpetus ille flagrantis | |
| animi, qui consilium fugat, cecidit, detestamur perni- | |
| ciosos malorum munerum auctores. Ut frigidam aegris | 2.1 |
| negamus et lugentibus ac sibi iratis ferrum, ut amen- | |
| tibus, quidquid contra se usurus ardor petit, sic omnium, | |
| quae nocitura sunt, inpense ac submisse, non numquam | |
| etiam miserabiliter rogantibus perseverabimus non dare. | 5 |
| Cum initia beneficiorum suorum spectare tum etiam | |
| exitus decet et ea dare, quae non tantum accipere, sed | |
| etiam accepisse delectet. Multi sunt, qui dicant: 'Scio | 3.1 |
| hoc illi non profuturum, sed quid faciam? rogat, | |
| resistere precibus eius non possum; viderit: de se, non | |
| de me queretur.' Falsum est: immo de te et merito | |
| quidem; cum ad mentem bonam redierit, cum accessio | 5 |
| illa, quae animum inflammabat, remiserit, quidni eum | |
| oderit, a quo in damnum ac periculum suum adiutus | |
| est? Exorari in perniciem rogantium saeva bonitas | 4.1 |
| est. Quemadmodum pulcherrimum opus est etiam in- | |
| vitos nolentesque servare, ita rogantibus pestifera largiri | |
| blandum et adfabile odium est. Beneficium demus, | |
| quod in usu magis ac magis placeat, quod numquam | 5 |
| in malum vertat. Pecuniam non dabo, quam numera- | |
| turum adulterae sciam, nec in societate turpis facti | |
| aut consilii inveniar; si potero, revocabo, si minus, | |
| non adiuvabo scelus. Sive illum ira, quo non debebit, | 5.1 |
| inpellet, sive ambitionis calor abducet a tutis, in nullum | |
| malum vires a <me> sumere ipsas patiar nec conmittam, | |
| ut possit quandoque dicere: 'Ille amando me occidit.' | |
| Saepe nihil interest inter amicorum munera et hostium | 5 |
| vota; quidquid illi accidere optant, in id horum intem- | |
| pestiva indulgentia inpellit atque instruit. Quid autem | |
| turpius quam quod evenit frequentissime, ut nihil | |
| intersit inter odium et beneficium? |