| Numquam in turpitudinem nostram reditura tribua- | 2.15.1.1 |
| mus. Cum summa amicitiae sit amicum sibi aequare, | |
| utrique simul consulendum est: dabo egenti, sed ut | |
| ipse non egeam; succurram perituro, sed ut ipse non | |
| peream, nisi si futurus ero magni hominis aut magnae | 5 |
| rei merces. Nullum beneficium dabo, quod turpiter | 2.1 |
| peterem. Nec exiguum dilatabo nec magna pro parvis | |
| accipi patiar; nam ut qui, quod <dedit>, inputat, gratiam | |
| destruit, ita qui, quantum det, ostendit, munus suum | |
| conmendat, non exprobrat. Respiciendae sunt cuique | 3.1 |
| facultates suae viresque, ne aut plus praestemus, quam | |
| possumus, aut minus. Aestimanda est eius persona, | |
| cui damus; quaedam enim minora sunt, quam ut exire | |
| a magnis viris debeant, quaedam accipiente maiora | 5 |
| sunt. Utriusque itaque personam confer et ipsum inter | |
| illas, quod donabis, examina, numquid aut danti grave | |
| sit aut parum, numquid rursus, qui accepturus est, aut | |
| fastidiat aut non capiat. | |
| Urbem cuidam Alexander donabat, vesanus et qui | 16.1.1 |
| nihil animo nisi grande conciperet. Cum ille, cui dona- | |
| batur, se ipse mensus tanti muneris invidiam refugisset | |
| dicens non convenire fortunae suae: 'Non quaero' in- | |
| quit, 'quid te accipere deceat, sed quid me dare.' | 5 |
| Animosa vox videtur et regia, cum sit stultissima. | |
| Nihil enim per se quemquam decet; refert, qui det, | |
| cui, quando, quare, ubi, et cetera, sine quibus facti | |
| ratio non constabit. Tumidissimum animal! si illum | 2.1 |
| accipere hoc non decet, nec te dare; habetur persona- | |
| rum ac dignitatium portio et, cum sit ubique virtus | |
| modus, aeque peccat, quod excedit, quam quod deficit. | |
| Liceat istud sane tibi et te in tantum fortuna sustulerit, | 5 |
| ut congiaria tua urbes sint (quas quanto maioris animi | |
| fuit non capere quam spargere!): est tamen aliquis | |
| minor, quam <ut> in sinu eius condenda sit civitas. |