| Ab Antigono Cynicus petit talentum: respondit | 2.17.1.1 |
| plus esse, quam quod Cynicus petere deberet; repulsus | |
| petit denarium: respondit minus esse, quam quod regem | |
| deceret dare. 'Turpissima eiusmodi cavillatio est: | |
| invenit, quomodo neutrum daret. In denario regem, | 5 |
| in talento Cynicum respexit, cum posset et denarium | |
| tamquam Cynico dare et talentum tamquam rex. Ut | |
| sit aliquid maius, quam quod Cynicus accipiat, nihil | |
| tam exiguum est, quod non honeste regis humanitas | |
| tribuat.' Si me interrogas, probo; est enim intolera- | 2.1 |
| bilis res poscere nummos et contemnere. Indixisti | |
| pecuniae odium; hoc professus es, hanc personam in- | |
| duisti: agenda est. Iniquissimum est te pecuniam sub | |
| gloria egestatis adquirere. Adspicienda ergo non minus | 5 |
| sua cuique persona est quam eius, de quo iuvando | |
| quis cogitat. Volo Chrysippi nostri uti similitudine | 3.1 |
| de pilae lusu, quam cadere non est dubium aut mittentis | |
| vitio aut excipientis; tum cursum suum servat, ubi | |
| inter manus utriusque apte ab utroque et iactata et | |
| excepta versatur. Necesse est autem lusor bonus aliter | 5 |
| illam conlusori longo, aliter brevi mittat. Eadem | |
| beneficii ratio est: nisi utrique personae, dantis et | |
| accipientis, aptatur, nec ab hoc exibit nec ad illum | |
| perveniet, ut debet. Si cum exercitato et docto nego- | 4.1 |
| tium est, audacius pilam mittemus; utcumque enim | |
| venerit, manus illam expedita et agilis repercutiet; si | |
| cum tirone et indocto, non tam rigide nec tam excusse | |
| sed languidius et in ipsam eius derigentes manum | 5 |
| remisse occurremus. Idem faciendum est in beneficiis: | |
| quosdam doceamus et satis iudicemus, si conantur, si | |
| audent, si volunt. Facimus autem plerumque ingratos | 5.1 |
| et, ut sint, favemus, tamquam ita demum magna sint | |
| beneficia nostra, si gratia illis referri non potuit; ut | |
| malignis lusoribus propositum est conlusorem traducere, | |
| cum damno scilicet ipsius lusus, qui non potest, nisi | 5 |
| consentitur, extendi. Multi sunt tam pravae naturae, | 6.1 |
| ut malint perdere, quae praestiterunt, quam videri re- | |
| cepisse, superbi et inputatores; quanto melius quanto- | |
| que humanius id agere, ut illis quoque partes suae | |
| constent, et favere, ut gratia sibi referri possit, benigne | 5 |
| omnia interpretari, gratias agentem non aliter, quam | |
| si referat, audire, praebere se facilem ad hoc, ut, quem | |
| obligavit, etiam exolvi velit! Male audire solet fene- | 7.1 |
| rator, si acerbe exigit, aeque, si in recipiendo tardus | |
| ac difficilis moras quaerit. Beneficium tam recipiendum | |
| est quam non exigendum. Optimus ille, qui facile | |
| dedit, numquam exegit, reddi gavisus est, bona fide, | 5 |
| quid praestitisset, oblitus, qui accipientis animo recepit. |