| Quidam non tantum dant beneficia superbe, sed | 2.18.1.1 |
| etiam accipiunt, quod non est conmittendum; iam enim | |
| transeamus ad alteram partem tractaturi, quomodo se | |
| gerere homines in accipiendis beneficiis debeant. Quod- | |
| cumque ex duobus constat officium, tantundem ab utro- | 5 |
| que exigit: qualis pater esse debeat, cum inspexeris, | |
| scies non minus operis illic superesse, ut dispicias, | |
| qualem esse oporteat filium; sunt aliquae partes mariti, | |
| sed non minores uxoris. In vicem ista, quantum ex- | 2.1 |
| igunt, praestant et parem desiderant regulam, quae, ut | |
| ait Hecaton, difficilis est; omne enim honestum in | |
| arduo est, etiam quod vicinum honesto est; non enim | |
| tantum fieri debet, sed ratione fieri. Hac duce per | 5 |
| totam vitam eundum est, minima maximaque ex huius | |
| consilio gerenda; quomodo haec suaserit, dandum. Haec | |
| autem hoc primum censebit non ab omnibus accipien- | |
| dum. A quibus ergo accipiemus? Ut breviter tibi | 3.1 |
| respondeam: ab his, quibus dedissemus. Videamus, | |
| num etiam maiore dilectu quaerendus sit, cui debeamus, | |
| quam cui praestemus. Nam ut non sequantur ulla | |
| incommoda (secuntur autem plurima), grave tamen | 5 |
| tormentum est debere, cui nolis; contra iucundissimum | |
| ab eo accepisse beneficium, quem amare etiam post | |
| iniuriam possis, ubi amicitiam alioqui iucundam causa | |
| fecit et iustam. Illud vero homini verecundo et probo | |
| miserrimum est, si eum amare oportet, quem non iuvat. | 10 |
| Totiens admoneam necesse est non loqui me de sapien- | 4.1 |
| tibus, quos, quidquid oportet, et iuvat, qui animum in | |
| potestate habent et legem sibi, quam volunt, dicunt, | |
| quam dixerunt, servant, sed de inperfectis hominibus | |
| honestam viam sequi volentibus, quorum adfectus saepe | 5 |
| contumaciter parent. Itaque eligendum est, a quo | 5.1 |
| beneficium accipiam; et quidem diligentius quaerendus | |
| beneficii quam pecuniae creditor. Huic enim reddendum | |
| est, quantum accepi, et, si reddidi, solutus sum ac | |
| liber; at illi et plus solvendum est, et nihilo minus | 5 |
| etiam relata gratia cohaeremus; debeo enim, cum red- | |
| didi, rursus incipere, manetque amicitia; <et ut in ami- | |
| citiam> non reciperem indignum, sic ne in beneficiorum | |
| quidem sacratissimum ius, ex quo amicitia oritur. 'Non | 6.1 |
| semper' inquit 'mihi licet dicere: nolo; aliquando | |
| beneficium accipiendum est et invito. Dat tyrannus | |
| crudelis et iracundus, qui munus suum fastidire te | |
| iniuriam iudicaturus est: non accipiam? eodem loco | 5 |
| latronem pone, piratam, regem animum latronis ac | |
| piratae habentem. Quid faciam? parum dignus est, | |
| cui debeam?' Cum eligendum dico, cui debeas, vim | 7.1 |
| maiorem et metum excipio, quibus adhibitis electio | |
| perit. Si liberum est tibi, si arbitrii tui est, utrum | |
| velis an non, id apud te ipse perpendes; si necessitas | |
| tollit arbitrium, scies te non accipere, sed parere. Nemo | 5 |
| id accipiendo obligatur, quod illi repudiare non licuit; | |
| si vis scire, an velim, effice, ut possim nolle. 'Vitam | 8.1 |
| tamen tibi dedit.' Non refert, quid sit, quod datur, | |
| nisi a volente, nisi volenti datur; si servasti me, non | |
| ideo servator es. Venenum aliquando pro remedio fuit; | |
| non ideo numeratur inter salubria. Quaedam prosunt | 5 |
| nec obligant: tuber quidam tyranni gladio divisit, qui | |
| ad occidendum eum venerat; non ideo illi tyrannus | |
| gratias egit, quod rem, quam medicorum manus re- | |
| formidaverant, nocendo sanavit. |