| Vides non esse magnum in ipsa re momentum, | 2.19.1.1 |
| quoniam non videtur dedisse beneficium, qui a malo | |
| animo profuit; casus enim beneficium est, hominis in- | |
| iuria. Leonem in amphitheatro spectavimus, qui unum | |
| e bestiariis agnitum, cum quondam eius fuisset magister, | 5 |
| protexit ab inpetu bestiarum; num ergo beneficium est | |
| ferae auxilium? minime, quia nec voluit facere nec | |
| faciendi animo fecit. Quo loco feram posui, tyrannum | 2.1 |
| pone: et hic vitam dedit et illa, nec hic nec illa bene- | |
| ficium. Quia non est beneficium accipere cogi, non | |
| est beneficium debere, cui nolis. Ante des oportet | |
| mihi arbitrium mei, deinde beneficium. | 5 |
| Disputari de M. Bruto solet, an debuerit accipere | 20.1.1 |
| ab divo Iulio vitam, cum occidendum eum iudicaret. | |
| Quam rationem in occidendo secutus sit, alias tracta- | 2.1 |
| bimus; mihi enim, cum vir magnus in aliis fuerit, in | |
| hac re videtur vehementer errasse nec ex institutione | |
| Stoica se egisse; qui aut regis nomen extimuit, cum | |
| optimus civitatis status sub rege iusto sit, aut ibi | 5 |
| speravit libertatem futuram, ubi tam magnum prae- | |
| mium erat et imperandi et serviendi, aut existimavit | |
| civitatem in priorem formam posse revocari amissis | |
| pristinis moribus futuramque ibi aequalitatem civilis | |
| iuris et staturas suo loco leges, ubi viderat tot milia | 10 |
| hominum pugnantia, non an servirent, sed utri. Quanta | |
| vero illum aut rerum naturae aut urbis suae tenuit | |
| oblivio, qui uno interempto defuturum credidit alium, | |
| qui idem vellet, cum Tarquinius esset inventus post | |
| tot reges ferro ac fulminibus occisos! Sed vitam acci- | 3.1 |
| pere debuit, ob hoc tamen <non> habere illum parentis | |
| loco, quia in ius dandi beneficii iniuria venerat; non | |
| enim servavit is, qui non interfecit, nec beneficium | |
| dedit, sed missionem. | 5 |