| Illud magis venire in aliquam disputationem potest, | 2.21.1.1 |
| quid faciendum sit captivo, cui redemptionis pretium | |
| homo prostituti corporis et infamis ore promittit. Patiar | |
| me ab inpuro servari? servatus deinde quam illi gra- | |
| tiam referam? vivam cum obsceno? non vivam cum | 5 |
| redemptore? Quid ergo placeat, dicam: etiam a tali | 2.1 |
| accipiam pecuniam, quam pro capite dependam, accipiam | |
| autem tamquam creditum, non tamquam beneficium; | |
| solvam illi pecuniam et, si occasio fuerit servandi | |
| periclitantem, servabo; in amicitiam, quae similes iungit, | 5 |
| non descendam, nec servatoris illum loco numerabo sed | |
| feneratoris, cui sciam reddendum, quod accepi. | |
| Est aliquis dignus, a quo beneficium accipiam, sed | 3.1 |
| danti nociturum est; ideo non accipiam, quia ille para- | |
| tus est mihi cum incommodo aut etiam periculo suo | |
| prodesse. Defensurus est me reum, sed illo patrocinio | |
| regem sibi facturus inimicum; inimicus sum, si, cum | 5 |
| ille pro me periclitari velit, ego, quod facilius est, non | |
| facio, ut sine illo pericliter. Ineptum et frivolum hoc | 4.1 |
| Hecaton ponit exemplum Arcesilai, quem ait a filio | |
| familiae adlatam pecuniam non accepisse, ne ille patrem | |
| sordidum offenderet; quid fecit laude dignum, quod | |
| furtum non recepit, quod maluit non accipere quam | 5 |
| reddere? Quae est enim alienam rem non accipere | |
| moderatio? Si exemplo magni animi opus est, utamur | 5.1 |
| Graecini Iulii, viri egregii, quem C. Caesar occidit ob | |
| hoc unum, quod melior vir erat, quam esse quemquam | |
| tyranno expedit. Is cum ab amicis conferentibus ad | |
| inpensam ludorum pecunias acciperet, magnam pecu- | 5 |
| niam a Fabio Persico missam non accepit et obiurgan- | |
| tibus iis, qui non aestimant mittentes, sed missa, quod | |
| repudiasset: 'Ego' inquit 'ab eo beneficium accipiam, | |
| a quo propinationem accepturus non sum?' Cum illi | 6.1 |
| Rebilus consularis, homo eiusdem infamiae, maiorem | |
| summam misisset instaretque, ut accipi iuberet: 'Rogo' | |
| inquit 'ignoscas; et a Persico non accepi.' Utrum | |
| hoc munera accipere est an senatum legere? | 5 |