| Cum accipiendum iudicaverimus, hilares accipiamus | 2.22.1.1 |
| profitentes gaudium, et id danti manifestum sit, ut | |
| fructum praesentem capiat; iusta enim causa laetitiae | |
| est laetum amicum videre, iustior fecisse; quam grate | |
| ad nos pervenisse indicemus effusis adfectibus, quos | 5 |
| non ipso tantum audiente sed ubique testemur. Qui | |
| grate beneficium accipit, primam eius pensionem solvit. | |
| Sunt quidam, qui nolint nisi secreto accipere; | 23.1.1 |
| testem beneficii et conscium vitant; quos scias licet | |
| male cogitare. Quomodo danti in tantum producenda | |
| notitia est muneris sui, in quantum delectatura est, | |
| cui datur, ita accipienti adhibenda contio est; quod | 5 |
| pudet debere, ne acceperis. Quidam furtive gratias | 2.1 |
| agunt et in angulo et ad aurem; non est ista vere- | |
| cundia, sed infitiandi genus; ingratus est, qui remotis | |
| arbitris agit gratias. Quidam nolunt nomina secum | |
| fieri nec interponi pararios nec signatores advocari, | 5 |
| <vix> chirographum dare; idem faciunt, qui dant operam, | |
| ut beneficium in ipsos conlatum quam ignotissimum | |
| sit. Verentur palam ferre, ut sua potius virtute quam | 3.1 |
| alieno adiutorio consecuti dicantur; rariores in eorum | |
| officiis sunt, quibus vitam aut dignitatem debent, et, | |
| dum opinionem clientium timent, graviorem subeunt | |
| ingratorum. | 5 |
| Alii pessime locuntur de optime meritis. Tutius | 24.1.1 |
| est quosdam offendere quam demeruisse; argumentum | |
| enim nihil debentium odio quaerunt; atqui nihil magis | |
| praestandum est, quam ut memoria nobis meritorum | |
| haereat, quae subinde reficienda est, quia nec referre | 5 |
| potest gratiam, nisi qui meminit, <et, qui meminit,> eam | |
| refert. Nec delicate accipiendum est nec submisse et | 2.1 |
| humiliter; nam qui neclegens est in accipiendo, cum | |
| omne beneficium recens pateat, quid faciat, cum prima | |
| eius voluptas refrixit? Alius accipit fastidiose, tam- | |
| quam qui dicat: 'Non quidem mihi opus est, sed quia | 3.1 |
| tam valde vis, faciam tibi mei potestatem'; alius supine, | |
| ut dubium praestanti relinquat, an senserit; alius vix | |
| labra diduxit et ingratior, quam si tacuisset, fuit. | |
| Loquendum est pro magnitudine rei inpensius et illa | 4.1 |
| adicienda: 'Plures, quam putas, obligasti' (nemo enim | |
| non gaudet beneficium suum latius patere); 'nescis, | |
| quid mihi praestiteris, sed scire te oportet, quanto | |
| plus sit, quam existimas' (statim gratus est, qui se | 5 |
| onerat); 'numquam tibi referre gratiam potero; illud | |
| certe non desinam ubique confiteri me referre non | |
| posse.' |