Nullo magis Caesarem Augustum demeruit et ad 2.25.1.1
alia inpetranda facilem sibi reddidit Furnius, quam
quod, cum patri Antonianas partes secuto veniam in-
petrasset, dixit: 'Hanc unam, Caesar, habeo iniuriam
tuam: effecisti, ut et viverem et morerer ingratus.' 5
Quid est tam grati animi, quam nullo modo sibi satis
facere, quam ne ad spem quidem exaequandi umquam
beneficii accedere? His atque eiusmodi vocibus id 2.1
agamus, ut voluntas nostra non lateat, sed aperiatur
et luceat. Verba cessent licet: si, quemadmodum debe-
mus, adfecti sumus, conscientia eminebit in voltu. Qui 3.1
gratus futurus est, statim, dum accipit, de reddendo
cogitet. Chrysippus quidem ait illum velut in certamen
cursus conpositum et carceribus inclusum opperiri debere
tempus suum, ad quod velut dato signo prosiliat; et 5
quidem magna illi contentione opus est, magna celeri-
tate, ut consequatur antecedentem.
  Videndum est nunc, quid maxime faciat ingratos. 26.1.1
Facit aut nimius sui suspectus et insitum mortalitati
vitium se suaque mirandi aut aviditas aut invidia.
  Incipiamus a primo. Nemo non benignus est sui 2.1
iudex; inde est, ut omnia meruisse se existimet et in
solutum accipiat nec satis suo pretio se aestimatum
putet. 'Hoc mihi dedit, sed quam sero, sed post quot
labores? quanto consequi plura potuissem, si illum 5
aut illum ita me colere maluissem? non hoc spera-
veram; in turbam coniectus sum; tam exiguo dignum
me iudicavit? honestius praeteriri fuit.' Cn. Lentulus 27.1.1
augur, divitiarum maximum exemplum, ante quam illum
libertini pauperem facerent, hic, qui quater miliens
sestertium suum vidit (proprie dixi; nihil enim amplius
quam vidit), ingenii fuit sterilis, tam pusilli quam 5
animi. Cum esset avarissimus, nummos citius emitte-
bat quam verba: tanta illi inopia erat sermonis. Hic 2.1
cum omnia incrementa sua divo Augusto deberet, ad
quem adtulerat paupertatem sub onere nobilitatis labo-
rantem, princeps iam civitatis et pecunia et gratia sub-
inde <de> Augusto solebat queri dicens a studiis se ab- 5
ductum; nihil tantum in se congestum esse, quantum
perdidisset relicta eloquentia. At illi inter alia hoc
quoque divus Augustus praestiterat, quod illum derisu
et labore inrito liberaverat.