| Non patitur aviditas quemquam esse gratum; num- | 2.27.3.1 |
| quam enim inprobae spei, quod datur, satis est, et | |
| maiora cupimus, quo maiora venerunt, multoque con- | |
| citatior est avaritia in magnarum opum congestu con- | |
| locata, ut flammae infinito acrior vis est, quo ex maiore | 5 |
| incendio emicuit. Aeque ambitio non patitur quem- | 4.1 |
| quam in ea mensura honorum conquiescere, quae quon- | |
| dam eius fuit inpudens votum: nemo agit de tribunatu | |
| gratias, sed queritur, quod non est ad praeturam usque | |
| perductus; nec haec grata est, si deest consulatus; ne | 5 |
| hic quidem satiat, si unus est. Ultra se cupiditas | |
| porrigit et felicitatem suam non intellegit, quia non, | |
| unde venerit, respicit, sed quo tendat. | |
| Omnibus his vehementius et inportunius malum | 28.1.1 |
| est invidia, quae nos inquietat, dum conparat: 'Hoc | |
| mihi praestitit, sed illi plus, sed illi maturius'; et | |
| deinde nullius causam agit, contra omnes sibi favet. | |
| Quanto est simplicius, quanto prudentius beneficium | 5 |
| acceptum augere, scire neminem tanti ab alio, quanti | |
| a se ipso aestimari! 'Plus accipere debui, sed illi | 2.1 |
| facile non fuit plus dare; in multos dividenda liberalitas | |
| erat; hoc initium est, boni consulamus et animum eius | |
| grate excipiendo evocemus; parum fecit, sed saepius | |
| faciet; illum mihi praetulit, et me multis; ille non | 5 |
| est mihi par virtutibus nec officiis, sed habuit suam | |
| Venerem; querendo non efficiam, ut maioribus dignus | |
| sim, sed ut datis indignus. Plura illis hominibus tur- | |
| pissimis data sunt; quid ad rem? quam raro fortuna | |
| iudicat? Cottidie querimur malos esse felices; saepe, | 3.1 |
| quae agellos pessimi cuiusque transierat, optimorum | |
| virorum segetem grando percussit; fert sortem suam | |
| quisque ut in ceteris rebus ita in amicitiis.' Nullum | 4.1 |
| est tam plenum beneficium, quod non vellicare mali- | |
| gnitas possit, nullum tam angustum, quod non bonus | |
| interpres extendat. Numquam deerunt causae querendi, | |
| si beneficia a deteriore parte spectaveris. | 5 |