| Aluit me pater. Si idem praesto, plus reddo, | 3.32.1.1 |
| quia non tantum ali se, sed a filio ali gaudet et | |
| maiorem ex animo meo quam ex ipsa re percipit | |
| voluptatem, illius alimenta ad corpus tantum meum | |
| pervenerunt. Quid? si quis in tantum processit, ut | 2.1 |
| aut eloquentia per gentes notesceret aut iustitia aut | |
| bellicis rebus et patri quoque ingentem circumfunderet | |
| famam tenebrasque natalium suorum clara luce discu- | |
| teret, non inaestimabile in parentes suos beneficium | 5 |
| contulit? An quisquam Aristonem et Gryllum nisi | 3.1 |
| propter Xenophontem ac Platonem filios nosset? Sophro- | |
| niscum Socrates expirare non patitur. Ceteros enume- | |
| rare longum est, qui durant ob nullam aliam causam, | |
| quam quod illos liberorum eximia virtus tradidit poste- | 5 |
| ris. Utrum maius beneficium dedit M. Agrippae pater | 4.1 |
| ne post Agrippam quidem notus, an patri dedit Agrippa | |
| navali corona insignis, unicum adeptus inter dona mili- | |
| taria decus, qui tot in urbe maxima opera excitavit, | |
| quae et priorem magnificentiam vincerent et nulla | 5 |
| postea vincerentur? Utrum Octavius maius beneficium | 5.1 |
| dedit filio an patri divus Augustus, quamvis illum | |
| umbra adoptivi patris abscondit? Quantam cepisset | |
| voluptatem, si illum post debellata arma civilia vidisset | |
| securae paci praesidentem, non adgnoscens bonum suum | 5 |
| nec satis credens, quotiens ad se respexisset, potuisse | |
| illum virum in domo sua nasci! Quid nunc ceteros | |
| persequar, quos iam consumpsisset oblivio, nisi illos | |
| filiorum gloria e tenebris eruisset et adhuc in luce | |
| retineret? Deinde, cum quaeramus, non quis filius | 6.1 |
| patri maiora beneficia reddiderit, quam a patre acce- | |
| perat, sed an aliquis possit maiora reddere, etiam si, | |
| quae rettuli, exempla nondum satis faciunt nec bene- | |
| ficia parentium suorum superiaciunt: capit tamen hoc | 5 |
| natura, quod nondum ulla aetas tulit. Si singula | |
| paternorum meritorum magnitudinem exuperare non | |
| possunt, plura in unum congesta superabunt. |