| 'Quidquid praestiti patri, etiam si magnum est, | 3.30.1.1 |
| infra aestimationem paterni muneris est, quia non esset, | |
| si non genuisset.' Isto modo etiam, si quis patrem | |
| meum aegrum ac moriturum sanaverit, nihil praestare | |
| ei potero, quod non beneficio eius minus sit; non enim | 5 |
| genuisset me pater, nisi sanatus esset. Sed vide, ne | |
| illud verius sit aestimari, an id, quod potui, et id, | |
| quod feci, meum sit, mearum virium, meae voluntatis. | |
| Illud, quod natus sum, per se intuere, quale sit: ani- | 2.1 |
| madvertis exiguum et incertum et boni malique com- | |
| munem materiam, sine dubio primum ad omnia gradum, | |
| sed non ideo maiorem omnibus, quia primus est. Ser- | 3.1 |
| vavi patrem meum et ad summam provexi dignitatem | |
| et principem urbis suae feci nec tantum rebus a me | |
| gestis nobilitavi, sed ipsi quoque gerendarum ingentem | |
| ac facilem nec tutam minus quam gloriosam dedi | 5 |
| materiam; honores, opes, quidquid humanos ad se ani- | |
| mos rapit, congessi, et cum supra omnes starem, infra | |
| illum steti. Dic nunc: 'Hoc ipsum, quod ista potuisti, | 4.1 |
| patris munus est'; respondebo tibi: 'Est prorsus, si | |
| ad ista facienda nasci satis est; sed si ad bene viven- | |
| dum minima portio est vivere et id tribuisti, quod | |
| cum feris mihi et animalibus quibusdam minimis, qui- | 5 |
| busdam etiam foedissimis commune est, noli tibi ad- | |
| serere, quod non ex tuis beneficiis, etiam <si non> sine | |
| tuis, oritur.' | |
| Puta me vitam pro vita reddidisse: sic quoque | 31.1.1 |
| munus tuum vici, cum ego dederim sentienti, cum sen- | |
| tiens me dare, cum vitam tibi non voluptatis meae | |
| causa aut certe per voluptatem dederim, cum tanto | |
| maius sit retinere spiritum quam accipere, quanto | 5 |
| levius mori ante mortis metum. Ego vitam dedi sta- | 2.1 |
| tim illa usuro, tu nescituro, an viveret; ego vitam dedi | |
| mortem timenti, tu vitam dedisti, ut mori possem; ego | |
| tibi vitam dedi consummatam, perfectam, tu me ex- | |
| pertem rationis genuisti, onus alienum. Vis scire, quam | 3.1 |
| non sit magnum beneficium vitam sic dare? expo- | |
| suisses; nempe iniuria erat genuisse. Quo quid colligo? | |
| minimum esse beneficium patris matrisque concubitum, | |
| nisi accesserunt alia, quae prosequerentur hoc initium | 5 |
| muneris et aliis officiis ratum facerent. Non est bonum | 4.1 |
| vivere, sed bene vivere. At bene vivo. Sed potui et male; | |
| ita hoc tantum est tuum, quod vivo. Si vitam inputas | |
| mihi per se, nudam, egentem consilii, et id ut magnum | |
| bonum iactas, cogita te mihi inputare muscarum ac | 5 |
| vermium bonum. Deinde, ut nihil aliud dicam, quam | 5.1 |
| bonis artibus me studuisse et cursum ad rectum iter | |
| vitae derexisse, in ipso beneficio tuo maius, quam quod | |
| dederas, recepisti; tu enim me mihi rudem, inperitum | |
| dedisti, ego tibi filium, qualem genuisse gauderes. | 5 |